Latin
PERITISSIMO ARTIVM AC MEDICINAE DOCTORI
Conrad Gessner, De chirurgia 196
Unproofread scanNot analysed yet
Opus quidem utile, uerùm meo iudicio inuidiosum, si sine tutore per urbem Venetam, ubi innumera inuidorum multitu do circumcursat, uageretur. Non est ergo mihi uisum à ratione dissonum, tuę di gnitati libellum, quem modo composuimus, dedicare, sperantes satis tutum fo re, quicquid umbra alarum tuarum protegatur, &canonica atque imperiali lege, ac institutione defendatur, &moribus honestissimis ornetur, necnon amica di lectione hortetur, per quae omnia secundus nemini mihi uideris, adeò omnibus uirtutibus, &scientijs, affabilitate, &dilectione alijs antecellis: cum tu solus sies, qui Imperiali iussu malorum hominum facinora iudicare possis, &canonica eorundem scelera censere, affabilitate persuadere, caritatiuo sermone hortari, ut mala fugiant, &bona consequantur, si boni fieri cuperent homines, quam do te ad instar exempli omnium uirtutum habere deberent, qui humilitatem, fidem, pietatem, charitatem, iustitiam, temperantiam, diligentiam, solertiam, acuitatem, &optimorum consilia, &necessariorum consuetudinem imitari accingerentur. Ergo ut meus libellus omnes habeat partes, &ad corrigendum, &ad persuadendum, ut rectè discant, qui medico frui officio concupiuerint, ne dedignetur tua amplissima dignitas eundem sub umbra alarum tuarum susceptum collocare. Nam cum senserit se inumbratum tali fauore, &tanto patroci nio animatum, poterit tutè per ora maledicentium animosius decurrere, nullo liuore denigratus paruulus meus libellus quidditatiuus de modo examinandi medicos chirurgicos, quem modo tibi Philippe illustrissime praesul atque reueren dissime damus, dedicamusque. Qui etsi paruulus sit paruula namque semper magnanimis nobilibusque grata fuêre, non propterea spernendus est officiosissimum animum dantis secum afferens. Quod si gratiose atque benignè se assecutum sense rit, quod sperat, fortior animosiorque fiet in linguas detrahentium conterendas, sicque tutus per orbem, &per manus legentium charior euolabit: teque pontifica li sidere afflatum Nestoreos annos foeliciori lapillo numeraturum, tanquam de se benemeritum (ut optimus maximusque deus fatali iussu permittat) ut ad maio ra conscendas, perpetuo fiet ueneraturus, obseruaturus, atque deprecaturus. Ne uerò te lateat huius libelli occasio, qualis fuerit, sic modo accipiat tua reuerendissima dignitas: Cum uenissent ad me quidam de industria tentandi gratia, quando nimirum inter se commentati essent, ut ex sua interrogatione, &mea respon sione, tractatum componerent ad medicos chirurgos conducturum eo modo &ordine mecum ratiocinari coeperunt, quales modo describam, ac si iterum res ageretur, nec addendo, nec aliquid diminuendo, ut fida sit nostra descriptio, unde sic natum est illorum exordium, lacobo, Andrea, &Mariano interlocutoribus. Libellus VIDE