Latin
199.1 to 199.3
Conrad Gessner, De chirurgia 199.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quot sunt dispositiones apostemata admittentes? MARIAN. Plures, sicut uirtus expellentis, &debilitas membri recipientis, quoniam ad debile membrum effunduntur superfluitates membrorum, ut habetur in tertiodecimo Therapeuticae à Galeno dicente: Nam tibi arbitror non excidit, utpote saepe à nobis monstratum, superua „canea, quae à ualentioribus partibus ob redundantiam uel qualitatem expellun „tur, in imbecilliores procumbere, atque hinc accidere ut glandulae, quas adenas „uocant, facilè fluxiones recipiant, &maximè quae rariores natura sunt &c. Et „etiam ad quod est praeparatum ad superfluitates recipiendum, aut propter sub stantiae materiam, quoniam ipsum sit creatum sicut cutis, quae est tanquam sentina omnium humorum: aut propter sui laxitatem, sicut caro laxa, quae est in tri bus reflexionibus, scilicet post aures in collo, &in axilla, &inguine: aut propter uiarum, quae ad ipsum perueniunt, dilatationem, &earum, quae ab ipso uadunt, coangustationem: aut propterea quòd inferius positum est: aut propter sui paruitatem, quoniam illud, quod ex cibo ad ipsum uenit, colligere non ualet: aut propter debilitatem sui, quoniam illud, quod ad ipsum uenit, ex cibo, di gerere non potest, propter nocumentum, quod est in ipso: aut propter percussionem, quae materiam in ipso retinet: aut propterea quòd resolutio eius deficit ei, quod ab eo resolui debet, propter exercitium: aut propter calorem superfluum, qui est in ipso, unde contrahitur, ut ipse refert Auicenna in Doctrina secun da Fen secundae primi libri, capite de causis apostematum. IACOBVS. Habet ne tempora apostema? MARIANVS. Habet. IACOBVS. Quot sunt tem pora apostematum? MARIANVS. Quatuor: IACOBVS. Quae? MARIANVS. Principium, augmentum, status &declinatio. IACOBVS. Quid est principium apostematis? MARIANVS. Principium apostematis est praesen tia humoris, uel humorum antecedentium, cum incipiunt apparere, &alterare. Augmentum est magnitudinis incrementum. Status est quando materia aggregata est, quae in eo tempore solet aggregari. Declinatio autem est materiei resolutio, apostema facientis, quam ostendit lenitas tensionis, &debilitas accidentium. Sed notate quòd tempora apostematis aliquando denominationem uariant.