# De chirurgia 199.11-2-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 199.11 to 199.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/199.11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/199.11-2

Non est dandus cibus, nisi subtilis, & non in hora paroxysmi, si ibi fuerit: neque in principio sui, nisi propter multam debi litatem fiat. Cum autem symptoma superuenerit propter collectionem apostematis interioris cum casu uirtutis, in itinere mortis existit. quoniam uirtus non sustentatur nisi nutrimento: & nutrimentum est res magis timorosa aegro. Si resolutum fuerit, ualdè bonam erit. quòd si aperta fuerint, danda sunt eis, quae lauent, sicut aqua mellis, & aqua zaccari. postea dentur eis, quę suauiter maturent cum siccitate. Et postea in fine rei non adhibeantur nisi exiccantia. IACOB. Potest ne in his error committi? MAR. Aliquando in apostematibus occultis, quae sub uentre sunt & existunt, contingit error. IACOA. Quare? MAR. Quia aliquando non sunt apostemata, sed rupturae, & in perforando ea, erit timor, & plerunque apostema occultum non existit in panniculo, sed in ipso intestino, & est in aperiendo ipsum timor. quare cautè ages, quicquid ages. IAC. Quomodocu rantur dura? Quomodo cu rantur inflata apostemata? Sunt ne ulcerosa apostemata? Quomodo co gnoscuntur apostemata oc culta? Quomodo cu rantur occulta apostemaProprietas solani. Sunt nemor. Fient ne ista mortalia, an periculosa apostemata? MAR.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
