# De chirurgia 199.4-2-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 199.4 to 199.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/199.4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/199.4-2

Et exiccatiuum est illud, quod sanat, & prohibet remanere aliquid, quod fiat sanies, si autem non sanat integrè, & dimittit aliquid, non relinquit nisi rem modicam, quam resoluit illud in quo est acuitas. IACOBVS. Quid est propellere? MARIANVS. Est repercussiuum administrare. IACOBVS. Quid est repercussiuum: MARIANVS. Quod est materiei ad aliquem locum fluendae, ne fluat, propulsiuum, infrigidandi, atque stypticandi uirtutem habens. IACOBVS. Quando fit propulsiuum? MARIANVS. Quando membra recipientia confortamus. IACOBVS. Quando confortamus membra? MARIANVS. Quando uirtutem eius corroboramus. IACOB. Quot modis membra confortamus? MARIANVS. Tribus. IACOB. Quibus? MARIAN. Aut frigidis & humidis, aut frigidis & siccis, aut frigidis & stypticis, & sic tria sunt genera repercussiuorum apostematum calidorum. IACOB. Quare sunt tria repercussiuorum genera? MARIAN. Quia tripliciter possunt membra debilitari. IACOB. Quo modo? MARIANVS. Aut enim relaxantur membra caliditate & humiditate, & sic confortantur frigidis & siccis, quae sunt propria illorum contraria: aut caliditate, & siccitate, & sic confortantur frigidis & humidis: aut caliditate & pororum laxitate, & sic condensantur frigidis & stypticis. IACOB. Differt ne siccum à styptico? MARIAN. Differt in hoc, quod siccum desiccat sua propria siccitate, & per accidens constipat, ut solet argilla facere, quando alicui men bro humido applicatur, stypticum uerò condensat sua propria stypticitate, & per accidens prohibet defluxum. IACOBVS. Quot sunt apostematum differen tiae? MARIANVS. Tres. IACOBVS. Quae? MARIAN. Aut sunt mollia, uel dura: aut extrinseca, uel occulta: aut ulcerosa. IAC. Quomodo curantur du ra? cum de mollibus iam dictum sit. MARIAN. In apostemate duro, quod sta tus terminum pertransiuit, regula est, ut mollificetur quandoque cum eo, in quo existit caliditas & siccitas parua. IACOB. Quare id fieri debet? MARIAN. Ne quod ex eo spissum est, propter multam resolutionem fiat lapis. immò totum ad resolutionem praeparetur, postea super ipsum resolutio fortior fiat. deinde si timetur ex resolutione eius, quod resoluitur, ne quod remansit, lapis fiat: iterum ad mollificandum ipsum secundo redeatur, & incessanter fiat hoc, donec totum finiatur inter mollificandi & resoluendi uices. IACOB. Sunt ne inflata apostemata? MARIAN. Sunt inflata & aquosa. IACOB.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
