# De chirurgia 199.4-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 199.4 to 199.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/199.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/199.4

Nam cum est in principio dicitur praesentia humoris, uel humorum abscessus uel apostema, quando uerò est in augmento dicitur exitura, quoniam tunc materia augmentatur, & aggregatur ab exeundo dicta. Quando autem est in statu dicitur dubelet, quoniam materia aggregata in saniem conuertenda cubum facit, in quo materia saniata clausa retinetur uomica dicta à uomendo, tanquam à receptaculo quodam fluenda sit sanies. Declinatio nempe est materiei resolutio uel eiusdem extractio: Quando omnis aegritudo, quae ex materia retenta fit, curetur ex illius extractione, quae est dicta curatio. IACOBVS. Quot modis terminatur apostema? MARIANVS. Duobus modis. IACOB. Quibus? MAR. Aut resoluitur, aut in exituram conuertitur. IACO. Quid est exitura? MAR. Exitura est humoris uel humorum pręter natu ram in uno loco facta collectio ad formam saniei suscipiendam decliuis. IAC. Quot modis terminatur exitura? MARIANVS. Tribus. IACOBVS. Quibus? MARIANVS. Aut resoluitur, aut induratur, aut in dubelet conuertitur. IACOBVS. Quid est dubelet? MARIAN. Dubelet est illa exitura, quę com pletam habet saniem, & materiam, siue paucam siue multam, aut latè, aut profundè aggregatam. IACOB. Differt ne ab exitura? MARIANVS. Differt secundum aggregationem & formam saniei, quoniam est saniem faciens, de qua speratur magis, quod fiat ulcus, quàm quòd resoluatur; & propterea Auicenna dixit in capite de significatione, quòd apostema fiat exitura. Cum uideris pulsationem plurimam, aut duritiem prolongatam, & caliditatem, tunc existima, quòd apostema est in uia, ut fiat exitura. Vt autem denotaret, quòd exitura fie„ret dubelet, dixit: Cum uideris lenitatem quandam, & sedationem doloris, tunc „scias, quòd est in uia maturationis, ut fiat dubulet, cum dubulet sit exitura com „pletam habens saniem, ut dixi. IACOBVS. Quot modis potest determinari „dubelet? MARIANVS. Tribus. IACOBVS. Quibus? MARIANVS. Aut „ resoluitur, aut ulceratur, aut putrefit. IACOB. Quid est resolutio? MARIA NVS. Resolutio est materiei ex digestione uaporosa per insensibiles nobis poros facta exhalatio. IACOBVS. Cum quo fit resolutio? MARIANVS.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
