Latin
199.8 to 199.10
Conrad Gessner, De chirurgia 199.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo curantur inflata apostemata? MARIAN. Inflata apostemata curantur ex eo, quod cale facit subtilitate suae substantiae, propterea quòd uentositates resoluat, &poros amplificet. IACOB. Quae causa est apostematum inflatorum? MARIAN. Causa in apostematibus inflatis est uentositatis grossities, &pororum clausura, ideoque studium quoque est adhibendum in prohibendo materiam, ex qua uento sus prouenit uapor. IACOB. Sunt ne ulcerosa apostemata? MARIA. Sunt. IACOB. Quae sunt ulcerosa? MARIAN. Sunt illa quae sunt sicut formica IACOB. Quomodo curantur? MARIAN. Cum infrigidantibus sicut phle gmone, sed non sunt mollificanda. IACOB. Nónne apostemata sunt mollificanda? MARIAN. Non propterea quòd sunt apostemata, sunt mollificanda, immò sunt siccanda. IACOB. Quare? MARIAN. Quoniam accidens hoc iam superauit causam: accidens enim est ulcerositas, de qua timetur, quod accidat, aut quod iam acciderit. IACOB. Quod est illius medicamentum? MARIAN. Medicamentum quidem ulcerositatis est exiccatio, quoniam res ei magis contraria est mollificatio. IACOB. Sunt ne apostemata occulta? MARIAN. Sunt. IACOB. Quomodo cognoscuntur? MAR. Non cogno scuntur manuum &oculorum sensu &praesentia, sicut extrinseca apostemata, sed rationabili coniectura &signis. IACOB. Quomodo ergo curantur, cum sint cognita rationabili coniectura &signis? MAR. Occultorum apostematum cura est, ut materia minoranda sit phlebotomia, &uentris solutione, &oportet, ut ea habens à balneo, &uino, &motibus corporeis, &animalibus superfluis, sicut ira &similibus, caueat. Postea in principio rei adhibeatur ei, quod absque nimia superfluitate repercutit, &propriè si in membro fuerit, quod sit si cut stomachus, aut hepar. cúnque hora resoluendi affuerit, non debes dimittere, quin stypticas medicinas bonum habentes odorem admisceas. &hepar quidem &stomachus plus indigent hoc, quàm pulmo. Oportet praeterea, ut mollificantia subtilia, quae istis adhibentur, sint medicinae in quibus existit maturatio, &sint apostematibus conferentes, sicut solanum &cassia fistula. solanum nanque proprietatem habet resoluendi apostemata calida, quae sunt occulta. IACOB. Est ne cibandus? MAR.