Latin
2
Conrad Gessner, De chirurgia 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto, puluis gros so modo factus ponatur in boccia, quae sit illius pulueris capax, &ut dictum est, illutata. Verum etiam orificia om nia illutabitis, ne aqua exhalescat, sicque destillando aquam extrahetis, qua rectè uti poteritis. Signum autem suae bonitatis est, quod quando de ipsa parum in humum ceciderit, statim ipsam ebullire uidebitis. Habetis ergo modum pulueris, &aquae conficiendae, qui est tantae uirtutis, quantam ne mo existimabit. Ruptorium fit hoc modo. Ecipite lixiuij quod primum manat à colatorio, quae dicitur mater, lib. V. Raut quantum uos uolueritis iuxta quantitatem, quam facere concupiscitis: quod ponatur in caciola aenea feruendum, cui associabitis 5. vi. uitriosi Romani, quae simul tandiu bulliant, donec quicquid lixiuij est feruendo desiccetur, &quod in fundo petrificatum est, siue induratum, colligite, quo, cum operari uolueritis, utemini. Nam tantae operationis est, quod subitò operari uidetur, nullumque dolorem ad aliorum comparationem excitat. Si uerò quomodo lixiuium fiat scire non negligitis, hunc quaeso attendite ordinem, quo ipsum ego semper solitus sum facere: Habui tinam paruam, in cuius fundo erat foramen unum, unde lixiuium destillare potuisset, quam cinere ex sarmentis facto, aut quouis alio cinere, dummodo fortis sit, implebam deinde circualiter ipsum separabam, in quo calcem uiuam ponebam, cui tantum aquae inspergebam, quantam calx imbibere potuisset: quo facto antequam fumaret, in ipsum cinerem calcen obruebam, ne fumi qui inde leuabantur, exhalescerent. Sicque biduo permanebat foramine tinę clauso. Tertio uerò die cinerem cum calce commiscebam, quam benè commixtam manibus comprimebam, ne aqua superimponenda citius pe netraret ad fundum, quo facto tinam aqua implebam aperto existente foramine, unde lixiuium emanaret: quod primum ad ruptorium conficiendum colligebam in quo unum ouum proijciebam: quod si supernatabat in lixiuio, cauterium ex ipso faciebam: nam illud est signum proprium ad cognoscendum ipsius bonitatem. Habetis igitur modum ruptorij, &lixiuij conficiendi. Trochisci fiunt hoc modo. Ecipite aquae plantaginis unc. vj. sublimati puluerizati unc. 5. bulliant siAmus usque ad quartae partis aquae consumptionem, deinde resideat per unum diem, cum qua aqua postea impastabitis tantum farinae, quanto indigebitis pro faciendorum quantitate, &numero trochiscorum, farinae etiam admiscebitis tantum minij: quantum possit farinam colorare: de qua formabitis trochiscos, quos factos decoquatis in furno debili: uel in sole eos desiccabitis, &sic habebitis trochiscos longe dissimiles ab alijs, &in materia &operatione difformes. Vnguentum nobile aduersus scabiem. TEcipe uini boni &odoriferi lib. 3. 5. sulfuris unc. iij. thuris 3. ij. salis unc. iij. R. structi unc. iiij. cerae albae unc. j. 5. &si uis adde in fine ebullitionis storacis liquidae 3. j. 5. bulliant omnia simul usque ad consumptionem tertiae partis, uel dimidij uini, deinde permittas residere, &congelari, quo possis uti in palma ma nus liniturae particulam corporis infectam.