Latin
20.1 to 20.4
Conrad Gessner, De chirurgia 20.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
GoAuersio fluxi onis, quae se cunda inten tio Vena semper è directo secanda. Venae secand electio à labo rante particu la indicatur. Galen. hb. 13 Therap. Tertius scopus, qui est hi moris iam in parte recepti uacuatio. Reprimentia in augmento prępollere de bent digerentibus. Si phlegmone in abscessum degeneret. Repellentia circa initium phlegmones admouenda. Oxycraton. Lib. 13. meth. med. 2. Galeni cataplasma lib. 2. ad Glauconem. uenae sectione, si uires, &aetas ferant. Semper autem in omnibus membris è regio ne, siue è directo (quod Graecè κατ ἴξιν dicitur) siue reuellere, id est, in contrarium retrahere uelis, siue ad latus deriuare. Vena secanda est, etiam si plethora adsit. E directo autem sunt dextra dextris, &sinistra sinistris. Ergo si ophthalmia oculum dextrum infestet, uel synanche partem gutturis dextram occupet, humeralis uena, uel eius loco (si non appareat) alia, statim per initia fluxionis, in brachio dextro incidenda est. At si humor in genu confluat, secanda est cubiti uena, uel interna, uel media, nisi alterum crus malis scarificare, aut in eo uenam per tundere, ut alicubi Galenus consuluit. Itaque uenae secandae electio, &auersionis in contrarium (quae ab Hippocrate antispasis dicitur) inuentio, à laborante particula, &curandi membri positu praestatur, indicaturque, ut 13. &14. meth. me dend. ac saepè alibi Galenus docet. Caeterùm corpus ipsum, quod phlegmone occupatur, non modò cùm plethoricum est, sed etiam ubi morbi magnitudo suadet, cum mediocritatem succorum continet, sanguinis emissione uacuamus, si saltem Galeni consilium sequamur, qui lib. 13. meth. medendi ita fieri praecipit, inquiens: Dolor siquidem, &membri, in quo phlegmone sedet, calor, etiamsi purum ab excrementis totum corpus sit, fluxionis causa fiunt. Expedit autem tunc parcius id efficere (hoc est, sanguinem detrahere) ac uacuare quidem, prout maximè tum aetati laborantis, tum naturae congruit. Aestimatis praetereà tum anni tempore, tum regione, tum hominis ipsius consuetudine. Conferunt etiam non parùm ad retra „ctionem sanguinis in partem affectam confluentis, motus, frictio, &ligatura partis op positae, sed maximè celebrata prius (ut dictum est) sanguinis detractione.