# De chirurgia 20.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 20.1 to 20.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.1

protinus ab initio reprimatur, ut iam supra in capite uniuersali dictum est. Ad quod subinde recurrendum tibi est, ut absolutam magis particularium tumorum, de quibus nunc agimus, intelligentiam consequaris. Coniuncta dausa seu continens, est ipse sanguis, qui iam loco affecto infartus est. Phlegmones notae sunt, tumor, seu incrementum partis supra naturalem habi tum. Calor uehemens, adeò, ut membrum comburi uideatur. Robur per summa uigens, qualis ex balneis, uel igne, aut quouis alio modo calfactis aduenit. Dolor uehemens, nisi membrum difficilem omninò sensum habuerit. Pulsus, seu pulsationis sensus in profundo molestus. Tensio seu extensio membri, quam non modò ipsi tantùm deprehendimus, sed etiam ipse aeger proprio sensu aduertit. Renixus partis tangenti eam, pro tensionis modo: et si quae sint alia, quae praesentem sanguinis abundantiam in parte aliqua testantur. Phlegmone quatuor habet tem pora, principium, augmentum, statum: & declinationem: nisi saltem fluxio intrò recurrat, uel repellentibus medicamentis statim reprimatur, ac retrocedat. Vbi autem haec quatuor tempora percurrerit, necesse est terminetur, uel per exhalationem: seu resolutionem (quam diaphoresin Gręci uocant) uel per suppurationem, uel per corruptionem, quam & putrefactionem nominant, uel per indurationem, dum scilicet resoluto tenui, in scirrhi abit duritiem. Et horum quidem om nium signa ex capite uniuersali sunt requirenda: ubi explicatae sunt notae omnium temporum, & modorum terminationis tumorum praeter naturam, quae uulgò apostemata uocant. Caeterùm phlegmonem plerunque mala comitantur sympto mata, quae eius curandi rationem interpellant, immutantque. Cuiusmodi sunt, do lor uehemens, partem admodum sensibilem occupans: recursus materiae ex glan dulis (quas Graeci adenas & uulgò emunctoria uocant) ad partes internas: item partis affectae mortificatio (quam corruptionem esthiomenicam appellant) ex ni mia scilicet refrigeratione & ualido infartu, ipsius materiae (quae inflammationem committebat) proueniens. Durities quoque lapidea & penè indissolubilis, uulgò sclirotica nuncupata, ex perperam ac temerè facta tenuioris humoris dissolutio ne. Quocircà diligenter, ac saepius quidem obseruare oportet, in curandis tumo ribus, qui praeternaturam consistunt, quò quisque tandem sit euasurus, & quae inopinatè superuenerint accidentia, ut circa id quod apparet, & urgens est, maxi mè insistamus. Quod nos probè Galenus admonuit libro secundo ad Glauconem, & 13. Therap. ad hunc modum inquiens: In morbis quidem, qui difficulter „ resoluuntur, uerendum est, ne eorum reliquiae praedurae relinquantur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
