Latin
20.13 to 20.14
Conrad Gessner, De chirurgia 20.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
AVXILIA, in uigore, seu statu phlegmones, &cùm in ea uehementes urgent dolores, idonea sunt Aetio, malua priuatim, &cum modico pane, &rosaceo il lita. Melilotum quoque in passo decoctum, &cum pane admotum. Idem possunt (inquit) &palmulae in passo elixatae, &cum pane &rosaceo confectae, &mistae. Aliud quod per halitum digerit, in uigore phlegmones summè efficax. Perdicij, id est, parietariae, maluae ana. M. unum, furfuris, subtilis farinae uolatilis, ana. P. unum, foenigraeci, anethi, ana. unciam semis. olei chamaemalini quart. semis, conquantur in uino, &exactè subigantur, donec in unitatem coeant, &fiat emplastrum. Ali ud ex Gal. desumptum lib. 13. Therap. Recipit medullae panis fermentacei lib. unam, maceratur spacio unius horae in aqua feruenti, postea exprimitur, &huic admiscetur mellis optimi quar. unam, formaturque emplastrum molle. Hoc discutit &dolores mulcet. Vnguentum basilicon, &quod è succis conficitur, diachylon nominatur, in uigore phlegmones admouenda esse consuluit Arabs ille Auicen na: uerùm hoc remolliendo, illud uerò maturando magis est idoneum: quanquam tamen utrumque ui aliqua etiam digerente polleat. Horum autem descriptiones Fen. 3. lib. 4. tract. 1. cap. 3. Haly Abb. linimentum.