# De chirurgia 20.5-2-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 20.5 to 20.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.5-2

Itaque si in manibus phlegmone est orta, crura exercitanda sunt, uincienda, fricanda. Sin in cruribus, manus. Sed haec magis ad medicum quàm chirurgum pertinent. Tertium scopum assequimur solis, per initia phlegmones, repellentibus (exce ptis prius memoratis casibus) parti inflammatione laboranti admotis. Vacuatur enim (ut Galenus ait) quod impletum est, non modò medicamentis ijs, quae digerunt, sed etiam quae adstringunt & refrigerant: cuius generis sunt, quae repel lentia & regerentia dicuntur. In augmento autem ad praesentem intentionem, id est, ad uacuandum quod iam influxit, simul & prohibendum ne deinceps amplius aliquid confluat, miscenda sunt digerentibus reprimentia: ita tamen ut horum copia ac potentia, illis adhuc praepolleat. In statu uerò aequis portionibus inuicem commiscenda sunt, ac mitigatoria (cùm uehementissimi tunc dolores adsint) applicanda. At in fine status, & in declinatione, solis digerentibus quod impactum est, uacuare oportet, si saltem ipsa phlegmone resolutione seu discussione terminari debeat. Si uerò degeneret in abscessum, & fieri non possit, ut puris collectio, ac eruptio impediatur, tum suppurantibus, aperientibus, ac detergentibus medicamentis uti licebit. Porrò exsiccantia conferunt in fine utriusque affectus, hoc est, phlegmones, & abscessus. Haec enim, quod reliquum humoris est, prorsus absumunt. Verùm facta sectione in abscessu iam suppurato, medicamentum quod sine erosione siccet, imponendum est, ut in sequentibus dicetur. Porrò ad incipientes phlegmonas repellendo aptissimum auxilium est Galeno oxycraton, quod Latini puscam aquosam nominant. Est autem mistura ex aqua & aceto, ita quidem temperata, ut adhuc bibi possit: spongia ergo hoc ipso oxycrato perfusa atque imbuta, parti, in qua phlegmone residet, imponenda est. Loco autem oxycrati, Galeni ipsius consilio, sumi potest uinum aliquod austerum, uel frigida solum in particulis scilicet, quae circa artus sunt. Galeni uerba haec sunt (si Romano sermone loquatur.) In particulis, quae circa artus sunt, sat „ fuerit (per initia phlegmones Jetiam spongiam, uel ex frigida aqua, cui paululum aceti sit immistum, uel aqua sola imponere, sicut etiam ex uino aliquo austero. Ad idem summè efficax est eiusdem Galeni cataplasma, ex semperuiuo, & malicorio, in uino decoctis, rhu.i. sumach. & polenta. Repellit enim quod influit stringendo, atque id quod continetur exsiccando uacuat, affectasque partes utroque nomine confirmat, & corroborat. Hoc remedium à recentioribus, ex Auicenna, sub hac for„ mula postea descriptum est: Recipe succi semper uiui libram unam, uini quod cras„ sae sit substantiae, & saporis acerbi lib. semissem, farinae hordei quart. unum, corti„ cis malorum granatorum: & sumach puluerisatorum ana unciam semis, coquan„ tur, & fiat linimentum. Aliud quod ad idem efficaciter auxiliatur, ex Haly Abb.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
