# De chirurgia 20.5-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 20.5 to 20.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.5

Quare in „ singulis resolutionibus attendere oportet, ad quid transmutetur omnis, cuius cu „ ratio suscipitur, tumor. Nam ea, quae cum fortiter exsiccantibus agitur, reliquias „ praeduras operatur. Haec Galenus. Sed tempestiuum est ut ipsius phlegmones cu rationem aggrediamur. Ratio curandae phlegmones ex defluxione concitatae, corporis summa occupantis. Vm inflammatio, quae Graecis peculiariter phlegmone dicitur, ex influxu sanguinis, copiosioris scilicet, quàm sit parti ex usu, nascatur: fluxio autem incipiente adhuc phlegmone, partim fiat, partim iam facta sit: geminus sanè erit curationis ipsius adhuc incipientis phlegmones scopus, nempe uacuandi quod influxit, & prohibendi quod influit. Porrò fluxionem inhibebimus, si humorem influentem retraxerimus, ac repu lerimus, si afflictae parti robur addiderimus, & si quid fluxionem accersit, summo uerimus. Retrahemus autem atque in contrarium humorum defluxum reuocabimus, uenae sectione, si quidem uires ualeant, & aetas permiserit. Sin minus, admotis cucurbitulis, uel ligaturis, uel frictionibus, uel calfactis partibus, directè affecto loco respondentibus. Regeremus autem repellemusue, admotis medicamentis, quae hac facultate praedita sint, hoc est, quae aliò fluxionem propellere, ac transmittere byGe 3. Causae summittere possint. Causas uerò defluxionem ad partem iam phlegmone obsessam motio. accersentes summouemus, particulam ipsam, si imbecilla sit, confirmantes, roborantesue: si laxa nimis, adstringentes: si calida est, ut esse solet, refrigerantes: & do lorem, si discruciat, demulcentes: ac corpus uniuersum, si sanguine abundet, & parti contagium transmittat, uenae sectione uacuantes: de quibus omnibus mox dicetur. Vacuamus autem quod iam influxit, & in partem affectam se recepit, non mo Vacuatio eius dò medicamentis ijs quae digerunt, hoc est, discutiunt, ac resoluunt, sed etiam quae quod iam influxit. adstringunt, & refrigerant. Magisque profectò (inquit Galenus) ad incipientes Gal. 13. Ther. phlegmonas, frigidis, astringentibusque, quàm ijs, quae digerunt est utendum. Atque etiam magis, ubi crassum quod confluit non est. Sed si sanguis in particula, quam phlegmone prehendit, uehementer est impactus, non est amplius repercutientibus utendum: ut in praecedentibus dictum est, sed tum digerere est tempestiuum: inueterascente quoque inflammatione, quae post totius corporis uacuationem, aliamque idoneam curationem, duritiem quandam, ac nigrorem in partibus reliquit, sanguiScarificatio. nem scarificationibus auferre (Galeno etiam authore) non est incommodum. Atque haec summatim, ac uniuersali quadam methodo dicta sint de curatione inflammationum, quas Graeci peculiariter phlegmonas appellare consueuerunt, ex humo rum defluxu incidentium. Quae certè rationali medico, & in artis operibus exercitato, satis esse possent.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
