# De chirurgia 20.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 20.9 to 20.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/20.9

„ Santali albi & rubri singulorum drach. tres, memithae, id est, glaucij drach. duas, terrae cimoliae, boli Armenae, singulorum drach. unam & semis: omnia in tenuissi mum pollinem terantur, & diligenter cribrentur, postea dissoluantur in succo semperuiui, aut portalucae, uel lactucae, & fiat linimentum. Aliud ad incipientes etiam inflammationes phlegmonosas, tritum, & uulgare, quod & recentibus uulneribus, & nuper acceptis contusionibus, ualde utile est. Constat oui candido liquore, rosaceo, & stillaticia rosa, hoc est, aqua rosarum. Panniculi hoc imbuuntur, parti inflammatae apponuntur & subindè mutantur. Caeterùm plurima alia, tum simplicia, tum composita medicamenta, ad incipientes phlegmonas stringendo, & fluxionem reprimendo conferunt, quae partim ex libro sexto (quem antidotari um uocauimus) partim ex alijs authoribus, qui de hac re scripserunt, requirenda sunt. Sed haec, ad praesens, nobis uisa sunt sufficere. INTER REMEDIA, quae phlegmonarum incremento forinsecus, admota subueniunt, efficaciter auxiliatur rosaceum, Graeci rhodinon uocant. Hoc enim (ut Galeno uisum est) partim repellit, partim per halitum digerit: quippe quod olei rosaeque mediam ad unguem naturam obtineat. Itaque rosaceo paucula quaedam inest adstrictio, quae tenues ipsius particulas praeuertere quidem (inquit Galenus) nequit: sed ubi illae altius penetrauerint, in ipsam iam superficiem agere inci pit, pro uiribus constipando, contrahendo, ac condensando. Proindè fit ut rosaceum phlegmonarum augmentis optimum sit, & aptissimum praesidium. Aliud Auicennę phlegmonarum incremento ualdè efficax. Concipit foliorum maluę M. unum absynthij, rosarum ana. unciam semis, farinae hordei unciam unam, olei chamaemalini quart. semis: coquantur, & pinsantur, ac in formam emplastri mollis redi gantur. Aliud eiusdem, habet uini ad dimidias, uel tertias cocti (hoc sapam illud defrutum appellamus) quart. unum, aquę rosaceę, aceti ana. qua. semis, croci, drach. duas: moderato igne parùm ferueant, postea colentur, & panni eo liquore imbu ti, parti phlegmone obsessae applicentur, epithematis more. Porrò eiusmodi prae sidia, quae in augmento inflammationis adhibentur, mistasque ex reprimentibus, & digerentibus facultates habent, tardius amoueri, & mutari debent, quàm pura repellentia, initiò ipsius phlegmones accommoda.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
