# De chirurgia 200.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 200.13 to 200.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/200.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/200.13

Incipite ergo, ut semper facitis, interrogare à diffinitione, nam plenus diffinitionum tu mihi lacobe uideris, quando à similibus alliciantur homines, qui bus omninò rumpereris, ni hac atque illac perflueres, ut ariolor, uel forsan pater tuus, nam orta semper attestantur sua principia, diffiniens appellabatur, quando totus in diffinitionibus suffoceris. IAC. Istud ego modo capessam duabus excitatus causis, prima, ut tuum sequar imperium: secunda, ut me à diffiniente patre ortum esse certificeris. Primo tamen uenia impetrata, petimus, quid est uulQuid est uulnus? MAR. Vulnus est continui solutio à re incidente ex tempore facta in mol nus? libus aut duris partibus, sine putrefactione consistens. IAC. Quotuplex est uul Quid est simnus? MAR. Duplex, simplex & compositum. IACOB. Quid est simplex? plex uulnus? MAR. Simplex uulnus est illud, in quo non est substantiae deperditio, & una tantum intentione curandi curatur & consolidatur. IACOB. Quid est comQuid est com positum uulnus? positum uulnus? MAR. Compositum est, in quo fit deperditio substantiae, ac plures intentiones curatiuas sibi maximè uendicat: sicut est diuisum continui Quę sunt uul nera mortalia? Quae sunt periculosa?

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
