Latin
200.9 to 200.12
Conrad Gessner, De chirurgia 200.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
uerùm incisorio &gamaut utimur ad aperienda apostemata: Lancetta autem ad uenam phlebotomandam. IACO. Quid est inciQuid est incisorium? MAR. Est instrumentum arte &industria fabricatum ad sorium? abradendum pilos hominum primo: quamuis etiam, abusiuè tamen, ad caeterorum animalium pilos incidendum transferatur, habens acutissimam aciem, &tergum grossum ad similitudinem Persici gladij, ab acie acinacis dictum, malleatum, dictum etiam ab alijs nouacula, &ab Auicenna embula. IAC. Quid est gamaut? MAR. Quid est gamaut? Est instrumentum acuta cuspide in speciem falcis deductum, ex sui concauo praeacutissimam aciem seruans, obtusum uerò est à conuexo, quod tergum dicitur. Quid est lanIAC. Quid est lanceola? MAR. Lanceola est acutum instrumentum ad simiceola? litudinem folij herbae dictae lanceolae cusum, ex utroque latere aciem habens, ad uenas phlebotomandas inuentum, phlebotomum etiam dicta: quo etiam utun tur Medi ac etiam Turci, qui se haberi uolunt prophetas, quos ego uidi insequen tes castra Turcorum apud Belgradum, eo tempore, quo Carolus quintus impe rator inuictissimus, &Sultan Suliman Ottomanus Turcorum imperator unus aduersus alterum castra mouebant, ut apud Budam collatis signis concurrerent, quod diuino mysterio fuit prohibitum. Nam unus alteri terga uersantes ad pro prios lares reuertêre, quamuis illud non fuisset sine maxima Turcorum calamitate celebratum. Nam inter eos dummodo huc, atque illuc ad rapiendum, &captiuos captiuasque uirgines, atque matronas faciendum, discurrerent, ut mos est militaris, relictis compluribus Turcorum militibus caesis atque trucidatis, uul nerati quàm multi rediêre. Interrogatio de vulnere. TACOB. Quando ad incisionem sic ratiocinando deuenimus, quae uulnus di Icitur, subsequamur si modo libet mi facundissime atque iucundissime Maria ne, de ulceribus sermocinari. Nam ut uideo atque audio semper noua excogitas, quae ex ueterum doctrinis malè à nostratibus, qui philosophiam profitentur, huc usque intellectis, tua prudentia &doctrina quotidie excerpis, adeò ut rectè ad te referri possit, quod in uim prouerbij reductum est, Nunquam ad te accedimus, quin doctiores recedamus. MAR. Sequimini. nam ut dixi, hodie uobis morem geram, quibus diem hunc ex animo dedicaui, quamuis uidemini aliquantulum adulari.