# De chirurgia 201.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 201.1 to 201.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/201.1

ACOB. Quot sunt modi curandi uulnera? MAR. Duo. IACOB. Qui sunt? MAR. Vnus dictus est uia primae intentionis, alter uerò uia secundae intentionis. IAC. Quid est uia primae intentionis? MAR. Via primae intentionis est iu dicium, uel oblatio prima mentis medici circa continui separationem curatiua. IAC. Quid est prima mentis oblatio circa uulnera curanda? MAR. Est separa tum atque discontinuum unire. IACOB. Quot modis possunt uniri uulnera? MAR. Duobus. IACOB. Quibus? MAR. Sutura & ligatura. IAC. Quid est sutura? MAR. Sutura est labia uulneris separata acu & filo idoneè unire, ut unius lateris pars alteerius parti apte cohaereat, ut cicatrix pulchra, & non deformis facta consolidatione remaneat. IACOB. Quid est ligatura? MAR. Ligatura in uulneribus est panno lineo labia sutura coniuncta decenti strictura serua re. IACOBVS. Quare dixisti in uulneribus? MAR. Quia ligatura plura significat, ne sophistarum laqueis (quorum studium tantum est, uelle decipere, & non scire) intricaremini. IACOBVS. Quae significat? MAR. Significat enim id, quo aliquid ligatur, iuxta illud: Ligaturam fatidicae acceperunt, qua ho mines feroces suis sceleribus ad trucidandum damnati truduntur, quae alio uocabulo dicitur ligamen, & ligaculum. Significat etiam partes disgregatas condecenti positione coniunctas, iuxta illud: De lignarijs, quod serra, aut bipenni casu aliquo scinderetur, ligatura combinabat, ut magis innatum, quàm commis sum aspicientes admirarentur. quae etiam dicitur ligamentum & commissura. Transfertur etiam ad pictores, iuxta illud: Colores adeò ligatura adnectebat, ut natura magis, quàm arte factum censeretur. Dicitur etiam de modo ligandi ido neè, & apte facto, ut diximus. IACOB. Quotuplex ligatura? MAR. Multiplex. IACOB. Quare? MAR. Quia quaedam dicitur aequalis, & quaedam retentiua, quibus utimur in simplicibus uulneribus, quaedam expulsiua, quaedam compressiua, & quaedam incarnatiua, & quaedam instauratiua, quibus utimur in compositis uulneribus. quaedam autem dicitur mortificatiua, qua utimur in amputando membro putrefacto & mortificato. IACOB. Quid est uia secundae intentionis? MAR. Via secundae intentionis est iudicium medici introducendae sanitati uulneris compositi proportionatum. IACOBVS. Quando proportionatur iudicium medici? MAR.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
