# De chirurgia 202.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 202.1 to 202.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/202.1

dixit, Phlebotomia est euacuatio uniuersalis, quae multitudinem euacuat, & non omnes humores euacuat, cum sint di stincta loca aliorum humorum. Et propterea errant, qui dicunt esse omnium humorum euacuatiuam. Nam etiam Galenus in libro de curandiratione per sanguinis missionem dicit: Febrilis calor multum sanguinis digerit, atque abstinenter laborans uictitat, necessariò breui illum nutrimentum ex sanguine destituit, &c. „ subiungens, Interimque uirtus exoluitur. Et propterea malè operantur isti noui, „ qui Galenistae fieri uolunt, phrenetica quadam & puerili iactantia atque arrogantia uexati, dum uolunt maximam sanguinis copiam indifferenter euacuare, nescientes ex illa magna sanguinis emissione uirtutem exolui, & plurimorum causam esse malorum, cum operari secundum libros, absque perfecta doctrina, & solerti ingenio saepe in hospitali, & ubique locorum degentibus, molestum sit. Omittamus istos inutiles, ne ab illa, quam dicendam suscepimus, prouincia discedamus. Quotuplex IAC. Quotuplex est phlebotomia? MAR. Multiplex. Nam alia est diuersiua, est phlebotonutrimentum sanguineum alio traducens. alia uacuatiua, superfluum ex sangui nia? ne nutrimentum euomens. alia retentatiua fluxurum sanguinem impediens. alia attractatiua, ab uno loco ad alium nutrimentum euocans. alia tentatiua, uir Vnde uacuati tutem ex inertia sopitam excitans. IACOB. Vnde fit uacuatiua? MAR. Fit ua? ab eadem diametro secundum longitudinem à parte inferiori. IAC. Vnde diuer Vnde diuersiua? siua? MAR. Fit ab eadem diametro secundum latitudinem. IAC. Retentiua unde fit? Retentiua un MAR. Fit à diametro à parte superiori. IACOB. Attractiua unde? MAR. At de? Attractiua un tractiua fit per duas diametros secundum longitudinem & latitudinem à parte de? opposita. IACOB. Tentatiua unde? MAR. Secundum uirtutis exigentiam. Tentatiua un de? IAC. Quid est euacuatio? MAR. Euacuatio est materiei peccantis per mediEuacuatio cinam eductio. IACOB. Quotuplex est medicina eductiua? MAR. Triplex quid? Medicina edu scilicet catharticum, pharmacum & medicina. IACOB. Quid est catharticum? ctiua quotuMAR. Catharticum est quod uirtutem habet uentrem soluere, & ulcera purga plex? Catharticum re, sicut dicimus scammoneam uentrem soluere, & ulcera pedum cholerica pur quid? gare, quae habet istam proprietatem à uirtute coelesti & specifica. IACO.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
