# De chirurgia 203.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 203.1 to 203.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/203.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/203.1

IACOBVS. POstquam de ulceribus mentionem fecisti, non est conueniens mi amantissime Mariane, ut ea silentio pertranseamus, quamuis aduesperascat. Nam & nos scimus quàm perfacilè sit tibi non tantum ratiocinari, sed etiam si uelles librum componere, & propterea id diei, quod modò superest, plusquam quod necesse sit, sufficere nobis satis compertum habemus ad ratiocinandum. id autem dicimus, ne temporis intercapedine audeas inficias ire, cum non semel, non bis intellexerimus abs te dictum esse, uno die, si uelles, componendo atque scribendo librum unum te posse complicare, praesertim si maleuolorum stimulo exciteris. Quanto ergo id facilius modo expedies consuetudine amicorum, quos oculis chariores non amicabili modo uinculo, sed quasi consanguinitate quadam alligatos animo & toto corde complecteris? MAR. Prosequamur ergo, quam do me uinculo amicitię circumseptu, atque dulcedine uestra irretitum possidetis. uerùm si noctesceret, antequam ab huiusmodi rei negotio absolueremur, non mihi, sed uobis importunitas ista temporalis ascribatur. IAC. Ascribatur: & si licet etiam nos importunos dici, dicamur, dum potiamur modo eo, quod tantopere efflictim abs te expectabamus. MAR. Ordimini ergo, ut saepe facitis, à diffinitione, ne id temporis, quod modo tacito labitur cursu uestros animos inexpletos relinquat. IAC. Periocundè admones. Dic ergo quid est ulcus? MAR. Vicus est continui solutio cum putrefactione in tempore facta. IAC. Vnde generantur ulcera? MAR. Generantur ab exituris exulceratis, & pustulis agitatis, & uulneribus malè tractatis. IAC. Ergo à uulneribus fiunt ulcera? MAR. Fiunt. nam uulnera cum saniem faciunt ulcera dicuntur. IACOB. Quare? MAR. Quia cum debitum digestionis abstersionisque tempus transierint, & adhuc saniosa, tabidaque extiterint, non uulnera, sed ulcera erunt appellanda. unde sequitur, ut omnis continuitatis solutio, quae pus siue uirulentiam, aut saniem expuet, ulcus nominetur. IACOB. Sunt ne facilis curationis? MAR. Aliqua sunt facilis curationis, & aliqua difficilis curationis. IACOB. Quae sunt facilis curationis? MAR. Sunt illa quae ingruunt in corpora benè complexionata, & bono sanguine nutrita, cum pauca humorum su„ perfluitate.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
