# De chirurgia 203.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 203.5 to 203.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/203.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/203.5

Nam Auicenna refert, Et corpora susceptibiliora curationis ulce„rum sunt, quae sunt melioris complexionis, & paucioris humiditatis superfluae, cum inuentione sanguinis boni in eis. Illa uerò, quae sunt multae humiditatis, aut siccitatis, sunt tardè suscipientia rectificationem ulcerum, quamuis humida, sicut infantium, sint susceptibiliora quàm sicca. IAC. Quae sunt difficilis curationis. MAR. Sunt illa omnia, quae succedunt alicui aegritudini per uiam terminationis? IAC. Quare? MAR. Quia inde natura exoneratur à superfluitatum malorum humorum reliquijs. IAC. Sunt ne alia? MAR. Sunt etiam illa quae corpora accidentaliter humida uel sicca molestant. IAC. Quae sunt illa? MAR. Sunt ea quae accidunt grauidis mulieribus & hydropicis hominibus. IACOB. Propter quid? MAR. Propter humiditatem accidentalem in mulieribus grauidis: in hydropicis hominibus propter superfluitatum putridarum retentio nem. ac etiam quando ulceribus malis associatur color corporis malus, sicut albus, plumbeus, aut citrinus, tunc illud est significatio propter corruptionem complexionis hepatis, & corruptionem sanguinis, qui uenit ad ulcus: quare fit difficilis eius consolidatio. IAC. Quae sunt corpora sicca? MAR. Hectica & marasmatica. IAC. Propter quid in siccis corporibus tardè consolidantur? MAR. Propter sanguinis boni paucitatem. similiter miserrima senum corpora tardè sanantur, tum propter ciborum indigestionem, ac chymi indecoctionem. quoniam in illis calor naturalis extinguitur: tum propter boni sanguinis paupertatem assiduè ulceribus dilaniantur, & propriè quando complexio est radicalis sicca priuata sanguine bono mundo. IACOB. Sunt ne alia? MAR. Sunt etiam illa quae obuiant superfluitatibus corporis maligni, & inueniunt membra malè complexionata. IAC. Quare? MAR. Quia membrum malè complexionatum est causa, ne citò ulcus consolidetur. Quare oportebit non parum elaborare, ut illius complexio rectificetur. IAC. Quamobrem? MAR. Propterea quòd nutrimentum, quod illuc repit, conuertitur in saniem, cum non regu letur à natura. IAC. Quid est sanies? MAR. Sanies nil aliud est quàm nutrimentum corruptum, quod natura non potuit digerere, nec in secundas humidi tates conuertere. IAC. Cicatrizantur ne ista? MAR. Cicatrizantur. IAC. Permanent ne in cicatrizatione? MAR. Quaedam sunt quae permanent in cicatrizatione, & quaedam quae non. IAC. Quae sunt, quae non permanent. MAR.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
