# De chirurgia 203

Conrad Gessner, De chirurgia, 203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/203

Quot sunt agentia: Agens principale quid? Est ne opera medici sanare Quae est operatio medici? Quid proprium medici chirur gici? quilibet esse possunt. IAC. Extrinseca quae? MAR. Res quaelibet non natura lis oppilationem neruorum inducere potens, ut sensu & motu membra priuentur, quamuis etiam secundum Auic. mala complexio sine materia paralysim ali quando inducat, membrum taliter disponendo ut nequaquam ualeat impressionem spirituum admittere. IAC. Quid est syncopa? MAR. Syncopa est acuta, scilicet momentanea uirtutis concisio. IAC. Quae est causa? MAR. Causa est quicquid spiritum uitalem inficere, aut corrumpere, seu intercipere potuerit. Sed si haec exquisitè scire uolueritis, legite Galenum in duodecimo de ingenio sanitatis capite quinto, ubi singulas causas syncopae colligetis. IAC. Quid est alienatio? MAR. Est inordinatae mentis, uerborum & sermonis prolatio. IAC. Quotuplex est alienatio? MAR. Duplex: propria & accidentalis. IAC. Quae est propria? MAR. Est illa quae insania dicitur. IACO. Quae est accidentalis? MAR. Est illa quae dicitur accidens alicuius acutissimae febris. IAC. Quando fit? MAR. Quando calidi fumi caput ascendunt. IAC. Qui sunt isti calidi fumi? MAR. Sunt illi qui exhalant per neruos ad cerebrum ex humoribus calilidis, aut ex cibo & potu alteratis, aut ex aliqua putrefactione corruptis, aut aliqua uenenositate infectis, aut ab aërea caliditate ebullientibus. IAC. Quid est uulnus consolidare? MAR. Est partes uulneris separatas aliquo medicamine conglutinatiuo coniunctas insimul firmare. IAC. Quae est medicina consolidatiua? MAR. Est illa quae sua uirtute aggregat carnem, & restringit, & auget, & siccat in ulceribus, quae sunt in corporibus, quousque facit eam mutari in cutim. IAC. Quid est cutis? MAR. Est caro indurata atque exiccata, opera naturae & medicaminum uirtute. IAC. Quare? MAR. Quia in re medica duo sunt agentia. IAC. Quae? MAR. Principale, & instrumentale. IACO. Quid est agens principale? MAR. Est ipsa natura, quae principaliter ad aliquid opus faciundum intendit absolute, uel aliquo mediante. IACO. Quid est agens instrumentale? MAR. Agens instrumentale est illud per quod habet natura inducere talem effectum, qui per aliud à natura non posset induci, quod propriè est à forma specifica, uel quia tale. IACO. Ergo non est opera medici sanare? MAR. Non. IAC. Quare? MAR. Quia natura est operatrix, medicus uerò eius minister. IAC. Quae ergo est operatio medici? MAR. Operatio medici est idonea instrumenta naturae operanti, uel operaturae, aptè & opportunè exhibere. IAC. Quid igitur est propriè medici? MAR. Propriè medici est naturam admonere (ut pulchram, & non foedam cicatricem tam in uulneribus, quàm in ulceribus inducat) diligentia sua quotidie non desistere, & membra dissocata pro priae pyxidi & articulo componere. Interrogatio de vlceribus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
