# De chirurgia 205.17-20

Conrad Gessner, De chirurgia, 205.17 to 205.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/205.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/205.17

Putredo est transmutatio totius substantiae corporis, uel particulae putrescentis ab alieno, uel exteriori calore, & non à proprio excitata. IAC. Quare? MAR. Quia quod corrumpitur, à contrario corrumpitur, à proprio autem conseruatur. IAC. Quotuplex est putredo? MAR. Vna est putredo. IAC. Quare? MAR. Quia unum aliquid idemque in omnibus speciebus putredinum inest, cuius gratia omnes aliae eandem appel lationem sortiuntur. IAC. Propter quod accidit corruptio & putrefactio cor pori, uel particulae? MAR. Accidit propter causam corrumpentem complexionem eius, & spiritum animalem, qui est in ipso: aut propter aliud prohibens eum peruenire ad ipsum, aut propter aliquid congregans utrasque intentiones, sicut uenena calida & frigida, & ea quae cum sua substantia sunt contraria spiritui animali, & sicut apostema, & pustulae, & ulcera mala ambulatiua, uenenosae sub stantiae: & ea, in quibus erratur, sicut erratur effundendo oleum in ulceribus pro fundis, quare putrefit caro, & cum infrigidatione uehementi super apostemata calida, quare corrumpitur complexio, quae est in ipso. IAC. Quid est prohibens spiritum prouenire ad ipsum, uel ipsum, aut aggregans utranque intentionem? MAR. Est oppilatio. IACO. Quotuplex est ista oppilatio? MAR. Duplex. AC. Quae? MAR. Antecedens, & primitiua. IACO. Quae est antecedens? MAR. Antecedens sunt humores, qui faciunt oppilationem corporalem, sicut apostema calidum, malum, fixum, magnum, grossae materiae, oppilans meatus, & introitum anhelitus, quo indiget & spiritus animalis, & hoc cum hoc, quod retinetur, etiam corrumpit complexionem. IAC. Quae est primitiua? MAR. Primitiua est sicut constrictio quorundam membrorum in radice sua fortis. nam quando perseuerat, corrumpit membrum propter retentionem spiritus animalis ab eo, aut retentionem uirtutis sparsae super spiritum animalem, qui est in ipso, qui expanditur ex corde & anima: quare corrumpitur complexio eius, & moritur. IAC. Quot sunt species putredinis? MAR. Tres. IAC. Quae? MAR. Gangraena, ascachiles, & esthiomenus. IAC. Quid est gangraena? MAR. Gan graena est corruptionionis uel putrefactionis principium, sensum adhuc particula uel membro putrescente seruante. nam quod de hoc est in principio, & non corrumpitur cum eo sensus eius, cui est sensus, nominatur gangraena, & propriè quod est phlegmonô des in principio, & quandoque gangraenae fiunt ascachilos, sphacelos, Jimmò sunt uia ad ipsam. IAC. Quid est ascachilos? MAR.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
