# De chirurgia 206.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 206.13 to 206.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/206.13

Nam & si ipsi coram astantibus nostra irridere, atque subsannare uideantur, intrinsece tamen synteresi quadam, (quae est uis quae Synteresis quid dam animae, quae uitijs contrariatur, cupiens semper se insontem à peccatis, & à perpetrandis sceleribus conseruare) dilacerantur atque cruciantur, quod proprium est inuidorum. Ite ergo felices, & istos paruifacite, cum seipsos inuidi par uifaciant. AND. Tu quoque felicibus sideribus, quę modo oriuntur mane, quam doquidem expleti animos discedimus, & fidem quam nobis modo dedisti, prae standam esse fateare. MAR. Fidem ergo nominasti? tanquam te pudeat apertè diffinitionem fidei percontari. nanque de ea, ut modo meus praesagit animus, me disputantem cum illo fratre Aureliano praesensisti, cunque ea non satis ad propositum quaesitum congruere uideatur, sub fidei nominatione, & non interrogatio ne, ipsius diffinitionem nostram intelligere exardes. AND. Id quidem cupio. nam iracundia quadam exarsi uoluntaria, cum id mihi relatum fuisset, magna ex parte diem me absente te altercatione illa consumpsisse, uerùm si modo diffinitionem tantum, non autem altercationem me dignum intelligere effeceris, plus ex hoc uno, quàm ex tot supradictis mihi ipsi profecisse uidebor. MAR.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
