Latin
IACOBVS
Conrad Gessner, De chirurgia 207
Unproofread scanNot analysed yet
Ni tu mihi adeò cognitus esses, proculdubio te neophytum modo appellarem, quandoquidem te tam efflictim istud uideam expetere, sed nota quando pauxillulum istud temporis sic nos ratiocinari cogat. Quòd fides secundum naturam loquendo, duo mihi primo dicit, abstractum &concretum. Fides in abstracto dicit potentiam illam intellectualem, nobis insitam, qua credibilia à praeceptoribus nos suscipimus. Fides autem in concreto uirtutem illam theologalem per gratiam infusam nobis esse intelligimus. Indeque insurrexit illa fraterna altercatio. nam dum de illa naturali loquebar, de nobis per gratiam infusa me disserere putabat. nanque naturaliter loquentem nunquam te intelligent fratres theologi ci, nisi tu uerbis fraternis utaris, absonum enim esse putant, ut supernaturales na turaliter loquantur, &quod fides dictum est à me modo, fideitas, ut fraterno uocabulo utar, nominabitur, ut clarius me intelligant. Et dico quòd fides uel fidei tas (ne in hoc illos defraudes) est potentia illa nostro naturaliter intellectui insita à naturali agente, sed aliquando à supernaturali per gratiam excitanda, qua qui dem à natura excita nos credulitatem accipimus illius, quod discimus, speramus, credimus, &uisuri sumus ex nostro libero uiuendi arbitrio suum in nobis existere dependens actuari dictum. Cumque ea nos à supernaturali agente supra intellectus operationes per gratiam excitata fruimur, uirtus theologica fides nuncupatur, quę nos de inuisibilibus tanquam uisibilibus, &de futuris tanquam praesentibus certos facit. Esse autem illius de intelligibilibus substantia dicitur, tanquam intelligibilia nobis substentantur in fide tanquam in subiecto, ut iuxta illud, oportet addiscentem credere, id est, credulitatem habere, ac si diceret, fac sit tua credulitas discendi in fide. Eiusdem uerò esse de inuisibilibus argumen tum dicitur, quoniam argumentum est id, ratione cuius probationem admittimus illius, quod est dubium per id, quod dubium non est. Nanque fides confirmat nobis dubium tanquam firmum, quae per auditum &uisum excitatur in nobis per gratiam, ut credulitatem faciat, quod sanctus Paulus in sua diffinitione declarans dixit, fidem . s. qua nos à supernaturali agente supra intellectus operatio nes, per gratiam excitata fruimur, esse substantiam rerum sperandarum, &argumentum non apparentium. Intellextin modo meam fidei diffinitionem? ANDR. Intellexi satis mihi periocundam, ob idque ingentes tibi gratias agentes foeliciter discedimus. Vale. MAR. Iterum Valete. FINIS.