Latin
Caput III
Conrad Gessner, De chirurgia 208-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. Numeratis his quae consolidationem impediunt, nunc diuersi sunt docenEdi modi, quibus talia impedimenta impediunt. Dico igitur in primis, quod figura fistularis, &quaecunque alia tali figurae proportionata, consolidationi resistunt, eò quia ipsis consequitur indebita transpiratio saniei in ulcere congestae, quae postea in eo ulcere plus quàm debeat moram contrahens, nitrositatem &uenenositatem adipiscitur, quae ex parietum ulceris contactu, in eo maiorem concauitatem generat, &membrum debilitat, ad quod superfluitates totius corporis transmittuntur. Saniei uerò substantia consolidationem impedit, quia subtilitas eius fluida, membri ulcerati substantiam corrigendo nimis eam humectat &remollit, &sic putrefactioni disponit, quum ea quae putrefiunt, molliora prius reddantur &laxa. Grossities uerò siue uiscositas poris membrorum adhaerens, membrum putrefacit &corrumpit: quod enim à putrido tangitur, putrefit. Saniei uerò qualitas acuta, &corrodens, tam per se, quàm per accidens, consolidationem ulcerum retardat, cum humiditatem membri, qua mediante fit partium continuatio, resoluat &consumat. Sanguis autem peccans in quanto consolidationem impedit, superfluus calorem mem bri suffocat naturalem. Diminutus uerò, defectum ponit nutrimenti, unde frustratur natura pro generanda carne. At si fuerit peccans in complexione, siue simplici, siue composita, siue materiali, siue sine materia, tunc impedit consolidationem, uirtutes naturales membri offendendo diminutè, ablatè, siue corruptè. Quum enim membri complexio ab aliquo offenditur, necesse est aliquam, uel aliquas, &fortè omnes uirtutes naturales deijci, aut diminui, uel cor rumpi, cum ipsa complexio sit harum uirtutum famula, siue ministra. Mala loci ulcerati complexio tam calida quàm frigida, humida siue sicca, simplex uel composita, materialis uel immaterialis consolidationi obstat, naturalem deijciens complexionem, qua sicuti instrumento natura utitur ad nutrimenti conuersionem in membrorum substantiam, &rei superfluae &nociuae expulsionem. Si impedientia consolidationem fuerint accidentia superuenientia ulceri, de quibus unum est superfluus fluxus sanguinis, tunc inanitione materia carnis restaurandae, &spiritus necessitas subtrahitur, unde consolidatio aufertur. Dolor autem uirtutem totius corporis &membri patientis prosternit, &humorum defluxum ad locum efficit, quare consolidatio deficit necessario. Apo stema etiam, quod est aegritudo una ex tribus morborum generibus composita, uidelicet mala complexione, mala compositione, &solutione continui: mul to magis credendum, quod obuiet consolidationi, cum plures aegritudines magis naturam molestent, quàm una aegritudo. Carnis ostracatio consolidatio nem prohibet, ex eo quod talis ostracatae carnis porositates sunt compactae &constrictae ualde, unde ineptae sunt transitu materiae proportionatae carni geSuperadditio. nerandae, &consolidationis perficiendae. Carnis similiter superadditio curatio ni oppugnat, tanquam quid superfluum in corpore extra naturam artificio auCaro mollis. ferendum. Caro autem mollis, corrosio, &putrefactio consolidationem impeCorrosius diunt, cum materia pro carne delegata à carnis mollitie alteretur, &à corrosione &putrefactione forma substantialis membri corrumpatur &destruatur. Et haec satis sint dicta de diuersis modis, quibus praefata impedientia curationem ulcerum impediunt. De signis eorum quae consolidationem impediunt.