# De chirurgia 208

Conrad Gessner, De chirurgia, DE CVRA VLCERVM EXTERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/208

Saniei qualitas. Sanguis peccans uel dimi nutus. Mala comple xio. Accidentia superuenientia. Dolor. Apostema. Carnis ostracatio. rialis uel sine materia. Si ex parte eorum quae ulceri contraria sunt in eo quod ad deteriorem disponant naturam quàm ulcus habeat, aut ulceri contraria pro ut accidentia, aut prout aegritudines: si prout accidentia, accidentia erunt haec, uidelicet dolor, fluxus sanguinis: si prout aegritudines, aegritudines erunt apostema, ostracatio carnis, superadditio carnis, caro mollis, serpigo, corrosio, putrefactio, quae de se sunt aegritudines loco ulcerato superuenientes. Et haec sint dicta de impedimentis ex parte annexorum, quae sunt in genere duo, uti diximus, uidelicet impedientia contraria causis efficientibus, uel materialibus consolidationis, aut impedientia contraria ulceri tanquam accidentia, aut tan quam aegritudines. Quae igitur, & quot sint impedientia ulceris consolidationem, dictum est. Quonam modo praefata consolidationem impediunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
