# De chirurgia 209

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/209

Frigida similiter complexio manifestatur membri & ulceris liuiditate, sub albedine, mollificatione, locique frigiditate, quo ad tactum & patientis sensum, saniei grossae, & uiscosae, & indigestę, seu subtilis cum substan tia aquosa resudatione, priuatae tamen omni mordicatione & incendio. Humidae uerò dyscrasiae & exuberantis signa sumuntur ex his: quoniam caro in tali ulcere, ad humidum superfluum dyscrasiato, tendit ad laxitudinem & mol litiem: quare est facta squalida, mollis, & ab ea multa humiditas saniosa redundat. Siccam autem complexionem demonstrant loci ulcerati siccitas, durities, & asperitas, saniei subtilitas, interdum & paucitas, membri & labiorum ulce ris gracilitas, siue accidat à mala complexione calida exiccante, siue priuatione substantificae humiditatis. De putrefactione dicendum, cum alia sit de proximo futura, alia iam facta sit: quae facta est, alia sit perambulans & procedens, alia sit sic in suo esse stans. Signa igitur futurae de proximo eliciantur per alterationem coloris carnis, tendentis ad colorem malum, uidelicet liuidum, uiridem, siue nigrum, & per diminutionem aliquam sensus eius. Signa uerò iam factae, quoniam color carnis iam factus est malus, & priuatus est locus ulceratus sensu omninò, ita quod dolor non percipitur, dato quod ille locus pungatur, aut incidatur. Signa iam factae & perambulantis à posteriori denotatur, quoniam ad partes circunstantes ipsius putrefactionis fit dilatatio. Et haec satis dicta sint de signis eorum, quae consolidationem impediunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
