Latin
21.1 to 21.4
Conrad Gessner, De chirurgia 21.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ex antidotario requirendę sunt, ubi ualdè multa discutientia, tum simplicia, tum composita recensentur, quae in statu eiusmodi inflammationum efficaciter auxi liantur. Caeterùm haec &similia, quae ad discutiendum, quod iam influxit, &ad dolores mitigandos, praesidia afferuntur, cùm multa humiditate participent, tar dissimè mutanda erunt. Porrò cum ex admotis nuper memoratis auxilijs, humor in particulam phlegmone obsessam delapsus discutitur, tumorque &extensio minuuntur, doloresque mitiores fiunt: tunc inflammationis declinationem ad esse putato, quo tempore solis discutientibus utendum est. Cuiusmodi sunt, agrestis malua illita, &passulae exemptis acinis cum pane, &modico melle, &hor dei farina cum melle applicata. Item lana succida, stupae, spongia, aut quid simile, uino calente imbuta, postea expressa &apposita: haec enim omnia discutiendi ui pollent, &dolorem non excitant. Caeterum si ob morbi pertinaciam, &difficultatem locus affectus nimis multam, &resolutioni contumacem materiam con tinuerit, non ideò protinus, ut quidam faciunt, ad chirurgiam, id est, sectionem, aut ustionem, prorumpere oportet, sed eniti, ut collectus humor discussorijs me dicamentis per halitum digeratur. Moliri enim prius digestionem oportet, medicamentis ad id conducentibus, quam inflammationem incidere. Quòd si tumor digerentibus medicamentis non cedat: nullaque amplius discutiendi quod in eo continetur, spes relinquatur: sed uideatur potius materia ad suppurationem spectare, ad ea, quae maturant, &pus mouent, transeundum erit. Speramus autem tumorem (etiam si iam in abscessum degenerauerit) per halitum digeri posse, si materia, quae eum excitauit, tenuis, &pauca, resoluique idonea fuerit: si &in loco minimè profundo delitescat, cutisque particulae laborantis rara extiterit. Si uerò humor multus sit, &crassus, atque in alto sinu reconditus, cutis uerò densa, exhalatio, seu resolutio nequamquàm speranda est. Proinde ad maturantia, &pus mouentia ueniendum erit: cuiusmodi est cataplasma, quod ex farina triticea, in aqua, &oleo temperatè ac mediocriter cocta, constat: hoc enim celeriter inflammationes, quae digestioni non cesserunt, ad sup purationem perducit, ut etiam Galenus nobis author extitit. Siquidem &calorem habet nostro calori persimilem, nempe temperatum, ac mediocrem, &ratione farinae, &olei (quae lentoris quippiam habent, quo meatus obstruendo partis calorem natiuum digeri prohibent) ut emplastica praeditum est. Quae duo maximè in maturantibus, &pus mouentibus medicamentis desyderantur.