Latin
Cap. VI
Conrad Gessner, De chirurgia 21.13
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc uehementes dolores mulcet, &phlegmo nosos tumores ad suppurationem perducit. Cauenda autem semper est, dum hoc moliris, nimia humectatio: quippe quae, per initia inflammationum, cum magno dolore fluxu incidente, perniciosa sit, ut paulò antè diximus. Caeterùm si metur adsit recursus materiae phlegmonem excitantis ad loca penitiora, &maximè uer sus principes partes, trahentibus medicamentis (de quibus libro sexto fusissimè egimus) uel etiam admotis cucurbitulis, quae uehementius &ex penitioribus par tibus trahunt, eam foras euocare oportet. Si uerò à uehementer exsiccantibus,