# De chirurgia 21.13

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/21.13

Hoc uehementes dolores mulcet, & phlegmo nosos tumores ad suppurationem perducit. Cauenda autem semper est, dum hoc moliris, nimia humectatio: quippe quae, per initia inflammationum, cum magno dolore fluxu incidente, perniciosa sit, ut paulò antè diximus. Caeterùm si metur adsit recursus materiae phlegmonem excitantis ad loca penitiora, & maximè uer sus principes partes, trahentibus medicamentis (de quibus libro sexto fusissimè egimus) uel etiam admotis cucurbitulis, quae uehementius & ex penitioribus par tibus trahunt, eam foras euocare oportet. Si uerò à uehementer exsiccantibus,

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
