Latin
210.5 to 210.7
Conrad Gessner, De chirurgia 210.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAniei uerò grossae, &uiscosae, orificijs pororum carnis sui uiscositate inhaerem Dtis, &sic membri substantiam putrefacientis, regimen complicatur applica tione localium, quae sui subtilitate substantiae in ipsam saniem penetrant, &suo calore eam attenuant, &dissoluunt: unde destructa eius grossitie &uiscositate, prohibetur ipsius saniei orificijs pororum carnis adhaerentia, qua membri substantia corrumpebatur: quę similiter saniei grossae &uiscosę attenuatio &disso lutio intendatur &remittatur secundum diuersitatem quantitatis saniei subtiliandae, &similiter secundum diuersitatem saniei peccantis in grossitie &uiscositate maiori &minori: de quibus optima sunt farina ordei, fabarum, cicerum, orobi, lupinorum, alkanna, aristolochia, hypericon, acetum, cinis anethi, fermentum, crocus, laurus, iris, uel ireos, centaurium, gentiana, absinthium, api um, baurach, mel, &omnes medicinae habentes aliqualem amaritudinem, uel acuitatem, quae semper cum melle praeparentur. Item aqua lactis, aqua ordei, aqua mellis, aqua cineris, uinum melitite, mundificatiuum de melle, unguentum uiride, herbarum totius communitatis, mundificatiuum commune, mundificatiuum de iride uel ireos, mundificatiuum de apio, unguentum de centaurio. Vnguentum pro sanie grossa attenuanda bonum: Reci mellis rosati, terebenthi nae non lotae, ana unc. ij. thuris, myrrhae, ana unc. iij. misce. Aliud: R. mellis, terebinthinae non lotae, ana unc. ij. coquantur ad spissitudinem aliqualem, deinde adde myrrhae, sarcocollae, aloes, iridis, ana unc. j. 5. Aliud: R. terebinthinae clarae unc. vj. mellis rosati col. unc. iiij. 5. myrrhae, iridis, aristolochiae longae, ana unc. iiij. farinae ordei qu. s. ad inspissandum, dissoluta prius terebinthina cum melle, &ultimo additis pulueribus, fiat unguentum. Aliud: Rec. iridis, aristolochiae, ana unc. iij. terantur optime, &misceantur tanta quantitate mellis, quod ea conglu tinet, &in formam unguenti adducat. In maiori grossitie &uiscositate. R. mellis unc. ij. uiridis aeris unc. V. misce. Item aliud: R. fecis olei rosati aceti puri, mellis, ana unc. j. aristolochiae longae, aluminis scissi, iridis, cerussae, ana unc. j. 5. uiridis aeris unc. ij. misce omnia aduincem.