Latin
211.5 to 211.6
Conrad Gessner, De chirurgia 211.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pro notitia superiorum aduerte, quod in omni parte uicerata propter ipsius debilitatem aggregatur humiditas superflua, non solum per uiam paulatinae congestionis, imò &aliquando per uiam defluxus, siue à toto corpore defluat, siue ab aliquo membro nobili &forti plenitudinem habente, quae humidi tas in loco aggregata, uirtutis loci debilitate putrefit, &in saniem conuertitur. Et si talis humiditas multa, &malae qualitatis extiterit, reddit ulcus semper compositum cum alia aegritudine, puta corrosione, siue putrefactione, ostracositate, seu alia dispositione, consolidationem ulceris prohibente. Aduerte se 2 cundo, quod in omni membro ulcerato, &maximè ubi quęritur carnis generatio &incarnatio, debemus administrare medicinas secundum duplicem respectum, primo quidem habendo respectum ad complexionem corporis, &membri in quo existit ulcus, ut complexionem ipsius naturalem, à parte suae similitudinis conseruent. Si enim in curatione morbi, complexio naturalis membri &corpo ris non conseruaretur, morbus non posset destrui, cum complexio naturalis mem bri sit instrumentum proprium, quo mediante natura membri utitur ad conuer sionem nutrimenti in membrorum substantiam, &rei superfluae &nociuae expulsionem.