# De chirurgia 212-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/212-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/212-2

Caput IX. De cura superflui fluxus sanguinis. PRO regimine curatiuo superflui fluxus sanguinis, cum sanguis non nisi à uenis effluat, in primis est sciendum, quod diuersitas in modo sistendi sanguinem, non solum sumitur penes diuersitatem causae facientis talem fluxum, ut si fuerit corrosio, uel putrefactio, seu ab extrinseco eueniens solutio, uerumetiam secundum quod uena à qua sanguis egreditur est profunda in membro, aut superficialis occulta, aut manifesta, magna, aut parua. His praemissis dicatur, quod sanguinis fluxus curationis genere duabus intentionibus perficitur, uidelicet diuersione, & reparatione loci, à quo sanguis fluit. Diuersio Diuersio. quidem fit aliquando per sanguinis euacuationem ad oppositam partem, uti per phlebotomiam, uentosas scarificatas, sanguisugas, quae tamen modificari debent secundum uirtutis & aetatis tenorem: aliquando cum praefatis absque euacuatione, & cum ligaturis, uentosa super hepate & splene, quae mirabilis est. Loci autem reparatio à quo sanguis fluit, sic compietur: ut si fuerit Loci reparatio in causa corrosio siue putrefactio, tunc locus à quo sanguis fluit, cauterizetur Cauterium. cum ferro ignito, siue medicina cauterizante, & escharam inducente: ut cum hoc: Recip. unguenti populei drach. ij. uitrioli usti drach. j. argenti sublimati drach. j. 5. misce, & locus à quo sanguis fluit tantummodo repleatur. Siue cum hoc alio: Rec. argenti sublimati, lapidis haematitis, uitrioli Romani, lithargyri, ana, & fiat puluis, & cum albumine oui & puluere isto licinia liniantur, & loco applicentur. Exiccatione autem cauterij fit rectificatio corrosionis & putrefactionis, & exiccatione & corrugatione partis à qua sanguis egreditur facta per cauterium, fit sanguinis fluxus restrictio: quare nil cauterio praestantius in cura fluxus sanguinis euenientis à corrosione siue putrefactione. Si autem ueVenae ligatio. Si uena sit par na fuerit parua, manifesta, & superficialis, tunc cum acu & serico perforetur ua. sub & supra uenam, & ligetur uena, dummodo apostema siue dolor non contradicat: quoniam stante dolore seu apostemate, talis ligatio prohibenda est: & in medio incisionis ponatur medicamen habens has proprietates, uidelicet quod sit congelans, ut sanguinis fluentis fiat ingrossatio: nec non inuiscans, ut fiat sanguinis super caput uenae conglutinatio: & exiccans, ut fiat superfluitatum defluxarum & congestarum consumptio, & consequenter solutae continuitatis incarnatio, qua mediante fit uera & propria sanguinis fluxus restrictio: cuius medicaminis descriptio talis est: Recip. thuris albissimi, uiscosi, aloës, sanguinis draconis, boli armeni, ana partes aequales, puluerizentur subtiliter, & cum albo oui misceantur, & stuelli siue licinia in eo medicamine tingantur, & in incisione ponantur, in circuituque ulceris & supra stuellos po nantur stuppae plures in aqua rosata, seu communi, & aceto madefactae, & aliqualiter expressae, & cum ligatura satis comprimente ligentur, dimittaturque ulcus à quo sanguis egreditur cum illa ligatura usque ad tres uel quatuor dies, quoniam ante illud tempus non putatur quod natura fecerit tantum de carne quod sit sufficiens ad oppilandum uenam. Si uerò uena fuerit magna, reparetur locus per impletionem corporis uenarum, cum stuellis linitis in supradicto medicamine, sine alijs infrà dicendis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
