# De chirurgia 213-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/213-2

Cap. X. E apostemate, quod est aegritudo una ex tribus morborum generibus composita, uidelicet mala complexione, mala compositione, & solutione continui, incidentaliter praemittendum, quod cura eius distinguitur secundum diuersitatem temporis ipsius apostematis, secundum diuersitatem materiae apostematis, necnon secundum diuersitatem locorum in quibus fiunt apo stemata. Quare hoc praemisso, intendens hoc in loco pertractare tantummodo de cura apostematis ulceri ex defluxu humorum contingentis, cum secundum plurimum, ad ipsum ulcus consequatur apostema calidum sanguineum, dicatur quod si tale apostema fuerit in principio, supposita diaeta, conuenienti diuersione, & humorum peccantium minoratione, & non praetermissa cura ulceris, curetur superponendo emplastrum ex grano dulci, integro, decocto cum uino pontico, cum cortice suo: seu emplastrum de malis cydoneis, & piris decoctis in aqua, & uino rubeo, & postea in mortario contritis, & incorporatis cum pulue re myrti: siue emplastrum de lentibus decoctis, & rosis contusis & incorporatis cum terebinthina & puluere corticum granatorum. Si autem apostema fuerit in augmento, curetur emplastris praedictis, quibus adiungatur farina fabarum, ordei, tritici, & chamaemeli. Existente autem tali apostemate in statu, curetur emplastro ex folijs absynthij, & maluarum, decoctis in uino dulci, & pistatis cum sapa, & cri bratura furfuris. Et si apostema tendat in uiam exiturae, tunc maturatiuis apposi tis adiuuanda est saniatio: & de maturatiuis propriè in isto casu est emplastrum de folijs maluarum decoctis in aqua, & in mortario contritis cum farina sem. lini, foenugraeci, & axungia porci recenti, & similiter emplastrum ex farina tritici, aqua, oleo, & croco: & facta sanie, perforatione saniati loci extrahatur: seu si ad orificium ulceris talis sanies declinare uideatur, tunc tentis seu expressione aut ligaturis ad eum deducatur. Si autem apostema ulceri superueniens esset aliud à phlegmone, tunc quęratur cura posita tractatu nostro de apostematib. Et haec satis pro nunc dicta sint de cura apostematis ulceri ex defluxu humorum contingentis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
