# De chirurgia 214.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 214.1 to 214.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/214.1

Caput XII. De cura carnis mollis. Ostquam de curatione ostracatae carnis eloquuti fuimus, nunc de cura car nis mollis dicendum erit. Dicimus igitur, quod cum mollities carnis conse quatur ad malam membri ulcerati complexionem, seu sanguinis delegati malitiam, aut ulceris insufficientem mundificationem, quod pro eius curatione, si fuerit in causa mala complexio, corrigatur medicinis descriptis capite septimo huius partis nostrae practicae. Si delegati sanguinis malitia, castigetur assignatis cap. vi. Si ulceris insufficiens mundificatio, mundificetur antidotis quae humiditatem extraneam, ad quam mollitio carnis consequitur, exiccant & consumunt, positis capite tertio & quarto, & tertiodecimo, in de amputanda carne superflua quantitatis paucae, huic artificiose supposito. nam ad carnis mollitiem, nisi prohibeatur, carnis superadditio consequitur. De cura carnis superadditae atque superfluae. Caput XIII. CIcuti carnis creatio, & ulceris consolidatio actione naturae fiunt, ita & per Doppositum amputatio, & carnis superfluae diminutio, de qua ad praesens agit sermo noster, non fit actione naturae, sed medicinarum applicatarum qualitate. Et ideò cum medicinae tales sint diuersorum modorum, quia quaedam debiles, quaedam fortes, quaedam magis fortes, ne ex earum applicatione contingat error, praetermittendum erit, quod diuersitas in applicanda medicina carnis diminutiua, sumitur penes diuersitatem quantitatis diminuendae carnis, necnon penes diuersitatem nobilitatis, seu sensilitatis membri super quod cadit generatio carnis amputandę, ut in dura matre, & similibus. Hoc pręmisso, si caro amputanda siue diminuenda fuerit quantitatis paucae, diminuatur medicinis his satis debilibus, uidelicet alumine rochino usto, permixto cum bolo aut sine bolo, alumine zuccharino, & hermodactylis, simul cum tartaro, nucleis dactylorum ustis, cinere conchylium combustorum, cinere quercus, cinere ficus, borace, nuce, candido sale & melle, aqua aluminosa cum sale, aqua ardenti sola, aqua ardenti cum sulphure & sale, semine urticae, serpentaria, unguento apostolorum. Si uerò caro amputanda fuerit quantitatis notabilis, amputetur medicinis satis fortibus, uidelicet radice uel cinere uitis albae, radice asphodelorum, uitriolo Romano, uiridi aeris, unguento apostolorum fortificato cum uiridi aeris, unguento Aegyptiaco, unguentis uiridibus uigoratis cum sale gemma, aqua rosata cum uiridi aeris, aqua ardenti cum uiridi aeris. ut: R. aquae ardentis unc. ij. uiridis aeris 3. ij. misce. Aqua mirabilis in remotione carnis superfluae quantitatis notabilis: R. argenti sublimati 3. ij. aluminis rochini 3. v. aquae ros. siue plantaginis unc. vj.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
