Latin
Caput XIIII
Conrad Gessner, De chirurgia 215
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia accommodata siccitas ad curatio nem ulcerum non semper requisita stat cum frigido, quare nimirum calida cum frigidis in aliquibus dicendis admiscemus, immò in tali dispositione consequitur multotiens ex applicatione purè infrigidantium, humoris constipatio, suaeque malae caliditatis concentratio, quae postea est causa deterioris malignitatis ipsius morbi: de quorum alteratiuorum &exiccantium in recenti serpigine est linimentum ex lithargyro, cerussa lota, oleo rosato cum aceto forti, confectum in mortario plumbeo cum pistillo suo. Item unguentum album cum aceto acri. Item aliud: R. radicum lapathi, chelidoniae recentum, ana unc. j. aluminis usti, salis communis, ana drach. ij. 5. cum axungia porci rancida &salita, &succo plantaginis, fiat linimentum in mortario contritis conterendis. Certa autem experientia scio etiam ista in casu ualere, quorum aliqua iuuatiua sunt sui exiccatione, alia exiccatione &stypticitate simul, uidelicet oleum de tartaro, oleum de frumento, oleum de uitellis ouorum, aqua maris, decoctio acetosae, aqua fabrorum in qua ferrum extinguitur, aqua existens sub rota fabrorum ubi acuuntur ferramenta siue instrumenta. Vnguentum bonum per me quotidiana experientia comprobatum, quo patiens uolis suis ambarum manuum locum serpiginosum, siue pruriginosum inungat, &taliter fricetur, donec unguentum ingrediatur, &imbibatur in membrorum substantiam: &quonam modo tale unguentum taliter administratum sit serpiginis curatiuum consydera: R. axungiae ueteris unc. iij. tartari, thuris, ana unc. 5. argenti uiui extincti cum saliua, unc. ij. succi absinthij qu. s. misce, &fiat unguentum in mortario absque igne. Item aliud: R. axungiae porci unc. iiij. aceti acris unc. ij. argenti uiui unc. ij. 5. dissoluatur axungia ad ignem, &bulliat aliquantulum cum aceto, &per pannum coletur, &in mortario diu aceto conteratur, &incorporetur: deinde adde ultimo argentum uiuum cum saliua extinctum, &modo praefato locus serpiginosus etiam inungatur. Item aliud: R. sepi castrati, medullae bouis, ana 3. ij. succi saluiae unc. j. 5. argenti uiui unc. ij. thuris 3. vj. misce, &fiat emplastrum absque igne, mortificato prius argento uiuo cum aceto acri. Conuenit etiam in inueterata serpigine pro eius cura, praehabitis uniuersalibus, euacatio materiae contentae in loco per scarifica tionem, uentosas scarificatas, sanguisugas, &per similia: &dum necesse fuerit, conuenit etiam apertio uenae respicientis locum tali serpigine infectum, ut si in coxis fuerit, saphenę, si in brachijs, saluatellae. &sic de alijs corporis partibus: de inde ad localia iam dicta deuenire. Et haec de cura serpiginis siue pruriginis in circuitu ulceris euenientis dixisse sufficiant. Quis autem sit uerus modus corro sionis curatiuus, ex sequenti capite quisque sufficienter intelligere poterit. De cura corrosionis.