Latin
216.5 to 216.7
Conrad Gessner, De chirurgia 216.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si ossis corruptio existere uideatur in capite, dorso, anchis siue iuncturis, aut membris nobilibus propinquis, annihiletur medicinis complexionem ipsius ossis conseruantibus, &humidum corruptum &extraneum in ossis corrupti substantia contentum exiccantibus &consumentibus, sicuti cum unguento de agarico, cuius haec fertur esse descriptio: R. salis, agarici, tartari, ana, fiat puluis, &cum melle unguentum. Siue cum alio: R. aristolochiae rotundae, ireos, myrrhae, aloes, corticis plantae opopanacis, cambil adusti, scoriae aeris, corticis pini, ana, misce, &fiat puluis, seu cum melle unguentum. Item ualet in casu radix dragonteae, betonica, radix peucedani puluerizata, radix uitis albae cum uino emplastrata, cuphorbium puluerizatum, uitriolum Ro manum, &similia. A nonnullis uerò fit humiditatis corruptae in ossis substantia contentae consumptio &resolutio medicinis his quae cauterio proportionantur, uidelicet oleo feruenti, radice asphodelorum ignita ualde, cum uino, sulphu re ignito, aqua per quam fit separatio auri ab argento. Tu tamen de membri ulcerati nobilitate, &ad membra nobilia propinquitate, &similiter de praedictorum medicaminum fortiori &debiliori potentia considera, ne ex eorum appli catione in membro ulcerato cadat error. Quot igitur sint impedientia curationem ulcerum, &quibus diuersis modis impediant, &per quae signa impedientia occulta cognoscantur, quae ad theoricam pertinent curationis ulcerum: ad haec autem quae sint, " sint ingenia auferentia praefata impedientia, quia tria, scilicet potio, diaeta, &chirurgia, tam generaliter in quadam summa, quàm particulariter circa unumquodque, quod ad practicam attinet, in hoc nostro com pendioso libello qui de cura ulcerum exteriorum inscribitur, quae est chirurgię pars, sufficienter dictum est.