# De chirurgia 217-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/217-2

Caput III. Escriptis nonnullis in defensiuorum materia, de quibus in prooemio nos declaraturos esse diximus, nunc de unguentis digestiuis dicendum, quorum officium & operatio est tam in uulneribus, quàm in ulceribus indigestis & crudis, sui caliditate cum humiditate & unctuositate permixta, praeparare ad expulsionem, caliditate digestiuam uigorando, multiplicato calore naturali, & humiditate & unctuositate disponendo ad alterationem similem illi quae fit in generatione saniei cum putrefactione permixta, molliendo & leniendo.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
