# De chirurgia 219.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 219.9 to 219.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/219.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/219.9

infrigidata consyderare habeas utrum ta lis gutta sit substantiae mollis oleaginosae, siue durae & terrestris, seu inter ista duo tenentis medium, uidelicet inter molle & oleaginosum, siue durum & terrestre. Si uerò extiterit substantiae tenentis medium inter illa duo iam dicta, tunc tandiu tale aggregatum ferueat, donec ad colorem nigrum deueniat. Si substantiae durae & terrestris fuerit, tunc detur aliquantulum de oleo, & tanto tempore bulliat donec praedictam substantiam & colorem assumat, superaddendo de oleo bis siue ter, & fortè pluries secundum opportunitatem. Tamen consilium meum est circa hoc, quod sis magis parcus in effundendo oleum, quàm abundans. Melius est reiterare uices olei, quàm indebitam quantitatem infundere. Si autem substantiae mollis & oleaginosae affuerit, tunc taliter ferueat, donec colorem nigrum, & substantiam inter illa duo iam dicta tenentem me dium attingat. Quae uerò erunt saniei grossae attenuatiua & dissolutiua, hoc est abstersiua, eorum prima forma erit unguenti mundificatiui de melle, cuius descriptio talis est: R. mellis rosati unc. j. iridis subtilissimè puluerizati drach. ij. misce. Alia forma, & erit unguenti mundificatiui de succo apij: R. terebinthinae unc. ij. mellis rosati colati unc. j. 5. succi apij unc. j. farinae ordei q. 5. Fiat in cazola ad lentum ignem perfecta mixtio mellis, terebinthinae, & succi ad inuicem, & in fine adde tantundem farinae ordei donec ad formam unguenti extensibilis deueniat. Alia forma, & erit unguenti mundificatiui de succo absynthij, quae fit eodem modo quo fit unguentum de succo apij. Sint haec de unguentis mundificatiuis sumptis strictè, dicta satis: de unguentis modò mundificatiuis largè, nonnulla assignanda erunt: quorum prima forma erit unguenti mundificatiui solutę continuitatis ulceratae à carne molli, non iam habente aliquem putrefactionis gradum, sed benè de proximo ad putrefactionem disposita: & tale dicitur unguentum apostolorum seu uenereum, cuius descriptio talis est: R. cerae albae, resinae pini, armoniaci, ana drach. xiiij. opopanacis, floris aeris, ana drach. ij. aristolochiae longae, thuris, bdellij, ana drach. vj. myrrhae, galbani, ana drach. iiij. lithargyrij unc. j. olei communis lib. j.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
