# De chirurgia 22.1-2-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 22.1 to 22.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/22.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/22.1-2

Cap. VII. OSTQVAM de phlegmone prima inflammationum differentia, & nostris corporibus frequentissimè incidente, abundè satis, quantum ad chirurgum attinet, disseruimus: consequens uisum est, ut primùm de carbone seu carbunculo, qui Graecis ἄνθραξ dicitur: dein de gangraena, & sphacelo (quem uulgò cùm Auicennae interprete esthiomenon appel lant) dicamus. Ille enim ex sanguinea fluxione, uti & phlegmone, ortum habet, fe bremque acutissimam infert. Haec uerò magnas phlegmonas subindè concomita ri solent: ut libello de tumoribus praeter naturam, & plerisque alijs locis Galenus annotauit. Itaque carbo ex influente sanguine, nigro, crassoque, ac feculento, eodemque feruente, atque impense calido, nascitur. Cui si tenues quędam humiditate admistae fuerint, pustulae quaedam ambustis consimiles, per summa cutis excitan tur, appellaturque tunc haec inflammatio, carbunculus cum pustula. Quod uitium sanè frequentissimè incidit. Interim tamen (licet rarò) & citra pustulam, pustulasue incipit: uerùm omnibus crustosam ulcus fit. Dixi autem, circa pustulam pustulasue. Quoniam una duntaxat aliquando pustula maiuscula cum hoc morbo exoritur, qua rupta, ulcus cum crusta gignitur. Saepè uerò non una tantùm pustu la erumpit, sed multae exiles, ueluti milij semina, crebrae in particula residentes quibus praeruptis, similiter crustaceum ulcus prouenit, quale ferramenta candentia excitant. Caeterùm interinitia priusquam pustulae enascantur, scabunt particu lam omninò. Crusta autem ipsa modò cinereum colorem, modò nigrorem prae se fert, eoque loco leuari cutis non potest, sed inferiori carni quasi affixa. Circumiacens caro in summam, ac feruidam peruenit inflammationem, quam Graeci phlogosin appellant, & colore nigrescit, splendetque bituminis, & picis modò, ueluti si plusculo rubro, minus misceas nigri. Talis autem est color bilis exactae atrae. Et hae quidem notae sunt carbunculi ex ipso affectu desumptae. Quibus accedit grauis & molestus admodum laborantis particulae dolor, perinde ac si uinculis esset uehementer constricta. Necessariò quoque qui ita sunt affecti, febricitant, idque e tiam magis, quàm illi, quibus erysipelatosa est phlegmone. Quòd si uenenositas aliqua subsit (ut ferè semper assolet) nausea quoque, & frequenti uomitu, unà cum omnimoda appetitus prostratione miserè torquentur laborantes. Sed & cordis tremor, & paspitatio, & frequens animi defectio illis adsunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
