Latin
22.5 to 22.7
Conrad Gessner, De chirurgia 22.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quae uehementer stringunt, aut quae calfaciendo, &humectando relaxant, ac robur resoluunt, ne admoueto. Sed quae quod influit, mediocriter stringendo, repellunt, &quod iam affectam partem obsidet, uacuant, inflammato loco adhibeto. Spongiam acerbo uino, aut poscâ imbutam, ut fluenti humori uia praecludatur, applicato. Si haec profecerint, &nusquam adhuc pus appareat, mollibus, &ijs quae aduersus fluxiones temperantur emplastris, utitor. Ex ijs autem, quae exiccare, &fluentem sanguinem repellere citra dolorem possint, tanquam optima deligito. Quale est, quod chalcite constat rosaceo resolutum. Deinde lanam puram, ex uino acerbo madentem, superponito. Vbi uerò pus in parte ipsa apparuerit, semel atque iterum supra dictum cataplas ma, aut potius quod ex hordei farina constat, admoueto. Si puris, eiusque crassi copia, medicamenta superet, adeò ut nulla exhalationis, seu resolutionis spes habeatur, exitum ei quod digestioni non cessit, eo potissimum loco, quo est editissimum, parato. Post ed b Post sectionem, nisi dolor urgeat, uulnus exiccato, ac citra dolorem detergito. Si post sectionem dolor urgeat, eum fomentis primum, deinde cataplasmate, mox humectante aliquo medicamento, aut saltem non siccante, mitigato. Si uerò pars adhuc inflammata sit, cataplasmo ex lenticula, quod uacuat, &re pellit, imponito. De carbunculo, gangraena, &sphacelo, quas sanguineas pustulas uocant.