Latin
22.5 to 22.6
Conrad Gessner, De chirurgia 22.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uitium tunc huius aetatis chirurgis peculiari nomine anthrax appellatur, à carbunculo quidem malignitate, &uenenositate (ut uolunt) differens. Cùm tamen ἄνθραξ Graecis sit idem, quod carbo, uel carbunculus Latinis. Proindè superuacaneum est, eorum signa, &curationem (quod ferè omnes chirurgi faciunt) distinguere, &in diuersis capitibus de ijs pertractare. Caeterum carbunculi ipsi, ex causis populatim grassantibus, magna ex parte oriuntur, &pestiferam luem consequuntur. Quocirca dili genti animaduersione circa eos opus est, tantum abest, ut negligi debeant. Porrò tametsi αἴθραξ, seu carbunculus omnis, morbus sit acutus, periculosus, &contagione inficiens, omnium tamen pessimus est Auicennae, &maximè letalis, qui in emunctorijs, &propè membra principalia enascitur. Timendum e nim est, ne ad interiora, &partem aliquam principem, materia haec uenenosa, quae carbunculum excitauit, subitò recurrat. Quod si acciderit, in maximo uitae discrimine aeger est, pręsertim si mala aliquot signa se prodiderint. Quin sola De carbuncu lo. αὐθραξ. γανγραίνα. σφακελὸς. Gangraena &spliacelus ma gnas consequum tur phlegnionas Carbunculi ge neratio &descriptio.