# De chirurgia 220

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/220

Aliud, quum de ratione grauis & terrestris sit inferiora petere (conseruato eo unguento in aliquo uase) alumen, mel, & flos aeris, tanquam terrestria grauia & grossa ipsius uasis fundum peterent: acetum uerò, & maximè ipsius aceti substantia subtilis, superficiem. Quare dum crederes tale aggregatum administrare, tantummodo per te acetum administraretur, derelicta basi & radice ipsius aggregati, nempe melle, alumine, & flore aeris, nisi per te prius eorum permixtio fieret. His uerò rationibus moti, confirmamus eius substantiam den Forma una unguen sam & terrestrem utiliorem & magis collaudandam fore. ti mundificatiui solutae continuitatis ulceratae à carne ostracata, callosa & dura, quod unguentum diaberich à quibusdam denominatur, per me martiale, cuius descriptio talis est: R. argenti sublimati, unguenti populei seu dialthęae, quae dialthaea multum acuitatem sublimati refringit,) ana partes aequales quo ad oculum, conteratur subtiliter sublimatum in mortario, subsequenter addatur unguentum dialthęae seu populeum, & tandiu simul conterantur donec eorum fiat mixtio concedens. Et haec satis ex unguentis quae pluribus membris pluribusque solutis continuitatibus sunt communia. Nunc autem tractandum erit de unguentis, quae uni determinato membro, & similiter de illis quae uni solutae continuitati tantum sunt propria: & primo de illis quae uni determinato membro sunt propria siue appropriata. Et antequam ad ea deueniamus, ne ab enumeratione unguen torum malam complexionem remittentium, & similiter unguentorum carnem generantium, & unguentorum incarnantium, & unguentorum cicatrizantium defecisse uidear, dicatur quod pro unguentis malam complexionem remitten tibus recurratur ad ea, quae de unguentis mundificatiuis saniei subtilis scripta sunt: pro unguentis uero sua primaria intentione carnem generantibus, & pro unguentis incarnantibus, & pro unguentis cicatrizantibus, quum mundificatio nis tempore & in actu mundificandi saepe contingat, praeter medici intentionem & medicaminis applicati uirtualem operationem, in una parte solutae con tinuitatis ulceratae caro generari, in alia cicatrizari, in altera mundificari: quapropter in attenta consyderatione horum effectuum diu permanens, arbitratus sum has operationes actione naturae fieri, remotis tamen impedimentis, ut tota medicorum schola tenet: & adhuc à continuissima & frequenti illorum effectuum consyderatione non deficiens, & circa magis mihi necessaria pro nunc occupatus, his de causis dicatur, ab enumeratione unguentorum iam dictorum nunc supersedendum esse.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
