# De chirurgia 223.13-16

Conrad Gessner, De chirurgia, 223.13 to 223.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/223.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/223.13

Dicendum quod non laeduntur laesione quę non corrigi ac rectificari possit, quum causa possit abscindi & remoueri, quia se tenens ab extrinseco. Necnon quum possint applicari per intus & extra, principalia membra uigorantia & confortantia. Et adhuc natura à superfluitatibus exonerata non deficit postea in necessarijs, quia maximè in uigoratione principalium. Et sicuti dictum est, remisse laeduntur, quum Mercurij qualitas satis sit refracta & consolata, si quis diligentissime compositionem nostram inspexerit, uti dicitur de scammonia in electuario succi ros. coloquyntide, helleboro, agarico, turbit, & in alijs. Quaeratur sexto, utrum tale medicamen uenenositate participet? Dicendum quod sic, refracta tamen. Quaeratur septimo, unde est quod à talibus ulcerationibus absoluti, post aliquod tempus, utputa per annum, de nouo in ulcerationes incurrunt? Dicendum, quod non obseruato debito regimine in sex rebus non naturalibus, multi plicatisque superfluitatibus, & superueniente iterum causa ab extrinseco, tales iterum in ulcerationes incurrunt, sicuti accidit in alijs aegritudinibus particularibus, ut pleuresi: & uniuersalibus, ut febre. Cognitum enim est experimento talem morbum esse contagiosum. Quaeratur octauo, unde est quod in aliquibus casibus curatio redditur men dosa? nam illa ulcera uidentur quasi exiccari, & in breui tempore rescindi. Dicendum quod contingit ex ijs uidelicet quod non facta fuerit euacuatio completa & sufficiens, sed incompleta & diminuta: quia diminutè facta fuit illinitio, seu quod fortè infirmus exposuit se frigido aëri in tempore euacuationis, unde materię antecedentes obturatis porositatibus & constipatis, non potuerunt exhalare & expirare, quare delegatae ad locum debilem fuerunt causa recidiuae. Quaeratur nono, utrum inueniantur alia medicamina similem qualitatem habentia, ita quod ex eorum approximatione ad membra, inducant talem eua cuationem? Dicendum quod sic, non tamen à natura praefati medicaminis denudata ualde, ut suffumigia. quaedam enim administratio usitata culpari poterit: & causam considera: pertransit siquidem subtiliata substantia ingredientium suffumigij compositionem, immediate super principalia & eis deseruientia. Quaeratur decimo, utrum unguentis Mercurialibus eo modo quo dicitur utendum sit? constitutum enim est, quòd nullo modo talia unguenta super principalibus applicanda sint, & cum irritando naturam membrorum principalium, irritatio talis non possit fieri, nisi uirtus ipsius cadat super principalia, igitur non eis eo modo utendum est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
