Latin
223.17 to 223.18
Conrad Gessner, De chirurgia 223.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
Dicendum, quod si cadunt super membra principalia, remisse tamen cadunt extremis partibus inunctis, &sic uirtus eorum ad principalia remisse accedit. Quaeratur undecimo, utrum sit euacuandum repente, &multum, quemad modum faciunt unguenta Mercurialia, ut quamplures uerbo uno asseruere? Talis enim euacuatio fallax est &naturae inimica: paulatina uerò certa &uera. Dicendum quod talis euacuatio non est repentina, quare non est fallax nec naturae inimica. Fit enim talis euacuatio actione naturae potentiam in materiam habentis, ut supponitur, &non medicinae. Si nanque fieret actione medicinae, tunc repentina &multa euacuatio esset fallax &naturae inimica. Quaeratur duodecimo, utrum huius aegritudinis ulcerosae, &maximè cum dolore uigilia complicatae, negligenda seu differenda sit curatio? Dicendum quod non. Nam dolore infestante, uigiliaque, &aegritudine (ut compertum est) contagiosa existente, in dies totum corpus corrupta, maligna, seu uenenosa &ad euacuationem inobediente superflua materia inficitur, humores exacuuntur, innaturalis siccitas adducitur, &sic totum corpus dissolutum &consumptum redditur.