# De chirurgia 223.17-18

Conrad Gessner, De chirurgia, 223.17 to 223.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/223.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/223.17

Dicendum, quod si cadunt super membra principalia, remisse tamen cadunt extremis partibus inunctis, & sic uirtus eorum ad principalia remisse accedit. Quaeratur undecimo, utrum sit euacuandum repente, & multum, quemad modum faciunt unguenta Mercurialia, ut quamplures uerbo uno asseruere? Talis enim euacuatio fallax est & naturae inimica: paulatina uerò certa & uera. Dicendum quod talis euacuatio non est repentina, quare non est fallax nec naturae inimica. Fit enim talis euacuatio actione naturae potentiam in materiam habentis, ut supponitur, & non medicinae. Si nanque fieret actione medicinae, tunc repentina & multa euacuatio esset fallax & naturae inimica. Quaeratur duodecimo, utrum huius aegritudinis ulcerosae, & maximè cum dolore uigilia complicatae, negligenda seu differenda sit curatio? Dicendum quod non. Nam dolore infestante, uigiliaque, & aegritudine (ut compertum est) contagiosa existente, in dies totum corpus corrupta, maligna, seu uenenosa & ad euacuationem inobediente superflua materia inficitur, humores exacuuntur, innaturalis siccitas adducitur, & sic totum corpus dissolutum & consumptum redditur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
