Latin
MICALLIS ANGELI
Conrad Gessner, De chirurgia 225-2
Unproofread scanNot analysed yet
MICALLIS ANGELI BLONDI. DE PARTIBVS ICTV SECTIS CITISSIME SANANDIS, ET MEDICAMENto aquae nuper inuento, liber. Prooemium. NTVENTI MIHI MVLTORVM PROCELlas fortunę, occurrit quorundam ars noua medendi, pro culdubio, in quibusdam fidelissima exercitatio secta sanandi. Qui non ruditatem aliquam, sed prudentis animi magnitudinem ostendunt, monstrantes opera, quae non minus sunt digna aeternitate quam gloria, &si experimen ti nullam rationem reddunt. Tamen dicunt, tantum utilitatis praestare generi humano, quantum dogmaticorum, &labores, &uigiliae, &fructus, &pulchritudinis habent. Quod exemplis deni que docent, omni remota doctrina. Propterea hortor omnes artem medendi pro fitentes, ut non consumant aetatem, amplius, in adipiscendis uirtutibus. Nanque uirtus modo ubique suspecta est, quia inertia est in precio, neque consumptis in arte amplius est aliqua auctoritas. Nulla iam medicis reuerentia est, obsequio uiuitur. Turbata etenim sunt omnia &incontrarium uersa. Itaque potius est omitten da quam appetenda uirtus. Quia ubi methodicus Empiricum reprehendit malefacti, qui dum paulo intrepidius uocem extulerit, confestim prudens quod nollet percipit. Itaque ars methodici, non adeo periculosa uerum &misera facta est. Ne igitur quis cupiens immortalitatem, intercipiatur, hac arte, aperiam, quod in ea laudabile quid ue damnandum sit. Ad hoc nanque perfecto amore, quo me natura in cunis etiam omnibus coniunxit, &incitor, &accendor. Cum igitur omnipotens fauorem mihi praestiterit, quo uehementer indigeo, perficiam, quod cupio efferre, sequentibus artem medendi, praecipuè quibus &Galen. &Auicennę dogmata cordi sunt. Non enim natura edidit hactenus praestantiores medicos. Propterea laudabilius est, cum his errare quàm cum caeteris parare laudem, ij demum plerisque inflocis scripserunt, quibus &externarum partium affectus comprimuntur, &inter narum, sedium sanguores sternuntur. Itaque horum prosequens uestigia, impraesentiarum explicabo quibus tantum disiecta ictu, sunt sananda, nam de internis alibi tractaui. Propterea aperiam. Et quae empirici quidam exercentes alijs suadent, quo incidant in eundem errorem, quem nequeunt discernere ob ignorantiam. Quare eruditissimi, si quid putabitis me obseruare debuisse, &non seruauerim, addere dignemini, quia uereor, non tam non excessisse, uerùm nec implesse mei officij partes. De praestantißimis medicis &eorum doctrina. QVi primus medendi clarissima praecepta condidit, uel Apollo siue Aescula pius fuerit, maximè laudandus est, quoniam repertus est hominum optimus amicus. Itaque laudet quispiam hos, aut Praxagoram, Herophilumue, aut Chrysip pum, siue Asclepiadem, ego autem audeo omnibus praeferre Hippo. post hunc Gal. &proxima sedem dandam esse Auicennę confiteor, ij nanque de causis morborum, de morbis etiam &eorum accidentibus, &uberrime &lucidissime scripserunt. ideo omnes praeter methodicos, nocentes medicos puto. Et qui se empiricos, „ait Cornelius, ab experientia nominant, euidentes quidem causas necessarias am„ plectuntur, obscurarum uerò causarum &naturalium actionum quaestionem ideo super„ uacuam esse contendunt, quoniam incomprehensibilis natura sit, quod proculdubio uerum est, ob discordiam disputantium, nusquam etenim inueni, ut medici inter se conueniant. Ideo nonnunquam miror, cur potius Hipp. &Gal.