# De chirurgia 226.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 226.5 to 226.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/226.5

Vaedam in carne tantum fiunt uulnera, & carnosa appellantur: quaedam Odescendunt ad os usque cum laesione eius, & dicuntur cum fractura ossis. Et de uulneribus quaedam recta, quaedam curua, quaedam circularia, cum lateribus quaedam instar hemicycli: quaedam profunda, quędam in supremis partibus con spiciuntur. Sed omnium initium curandi fit à sanguine, ideo, hinc principium arbitror capiendum. Itaque primum ordiar à cohibitione sanguinis. De fluore sanguinis. T patet, & communis etiam est medicorum sententia, quòd omnis sanguis cum fluit, profluat à uenis magnis aut à uenulis, siue ab arterijs tantum. Atque is fluor, uenit ut ait Gal. uel à sectione, uel cum extrema aperiuntur uenarum. Ipse autem loquor tantum, de eo quod effluit per sectionem continui quae fit ab ictu. Ideo ab initio prospiciendum est, an ueniat à uenis pulsatilibus, fluatue à non pulsatilibus, siue ab arterijs tantum exeat. Sed cum à pulsantibus profluit, durio rem curam arguit: leuiorem autem cum uenerit à uenulis. Arteriae uerò pulsantes uenae sunt, à quibus micans & quoque saliens sanguis effunditur, sed purior quam à uenis. Et cum hoc conspicitur, dicendum est, secundum Auicennam, quod arteria effundit talem sanguinem, cuius prae nimia effusione & spasmus & singultus suc cedit celerrime, & est inditium obitus. Nanque superaccidit uel uirtutis defectus, uel paraphrosyne, & est delirium. Itaque colligitur ex dictis & festinus occasus. Ideo ad praesidia confestim currendum est, quibus feruens fluor glatiatur sanguinis, uerum maximè confert, si membrum constituatur secundum rectum. Atque illi superspargantur frigida confortantia, ut est sublimatio arnoglossae siue rosarum, & frigida aqua fontis, acetum, & simillima. disiectum itaque & sanguinem cohibentibus comprimatur. Studendum etiam est ne membrum dolorem sentiat. Postmodum, & albuginem apponendam dico, praecipue si fue rit disgregatio in carne. Cum autem ab arteria & uenis magnis effunditur sanguis, disiectae parti index est apponendus hactenus, donec sanguis contineatur, & fiat gelidus. Demum dictus locus albugine oui agitato cum stuppis lineis reuoluto impleatur, quod si post aliquod spatium, non cohiberet sanguinem, contusa addes haec, quia fraenant illum. Et est thus candidum, aloe, sanguis draconis, bolus armenus, & terra sigillata. Et nectatur uulnus, nec soluatur saltem per tres dies. Quod si fortioribus etiam egueris, hoc mirifico puluere uti poteris, quoniam eo & arteriarum & uenarum sanguinem detinui.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
