Latin
226.9 to 226.12
Conrad Gessner, De chirurgia 226.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Contundes igitur uitrioli romani sanguinis draconis, boli armeni, pilorum leporis, ęruginis le betis, aloës, thuris, telae arachnes, &omnia commisce cum albugine oui. Quidam &causticis utuntur ponentes ea uenarum orificijs, desuper etiam ponendo albuginem cum dictis pulueribus. Nonnulli autem lauant &lineam stuppam, &comprimunt, demum albugine reuolutam &pulueribus apponunt. Ipse autem fateor, uitriolo romano tantum cum albugine dicto, sanguinem frenasse, nectendo uulnus suauiter. quidam &serico suunt arteriam, &nectunt eti am, cum iam dicta non sufficiunt. Profundas partes urunt ferro ignito frequentatis uicibus dum oportet. Cauendum autem ne uratur neruus, tutius enim est cauterium potentiale, ideo laudabilius. De uniuersali cura vulnerum. Vinera curantur post compressum sanguinem per sectionem uenarum, aut per appositionem cucurbitularum, siue per suctionem hirudinum, dum è uulneribus sanguis non effluxerit uberrimus (alioquin abstinendum,) postmodum leniendus est dolor. Et quod noxium putatur in corpore cum soluentibus corpus edu cendum est: ut est manna, cassia, rheubarbarum, &huiusmodi, siue aliquo enemate subtrahatur, quod fit cum lenientibus, ut est cassia, mel uiolaceum, sacharum, &oleum uiolaceum: &elixatio communium herbarum, ut est maluae, bletae, mercurialis, matris uiolarum, &similium. Sed crudum uulnus periti digerunt cum uitello oui terebinthina lota, &paululo croco, siue oleo rosaceo completo, atque optimè saniem abstergunt melle rosaceo, uel lineis filis ueteribus, &succo apij nonnunquam. Siccis autem quibusdam ablatam carnem reuocant, quę dum diutius moratur, excitant eam thuremasculo, myrrha, aloë, sandraca, mastiche, ireos, &talibus singulis, uel pluribus mixtis unà. Sed cum caro creuerit inducunt cicatricem triaformaco, cerato betonicae, unguento minij: siue rosis, myrtillis, gallis, alumine, &balaustijs, ac simillimis. De altero breuiori atque uniuersali modo curandi. ST &alius optimus modus curandi, qui fouet maxime quamque Esedem disiectam ictu.