# De chirurgia 227.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 227.1 to 227.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/227.1

Igitur post peractis uniuersalibus, & compressum sanguinem consueui, & saniem efficere, & quoque detergere, & carnem, ablatam reficere, & maximum dolorem etiam sternere: Oleo uidelicet abietino, quo plurimum, & fructus, & honoris consecutus sum, postquam eius proprietatem noui. Conficitur tandem hoc oleum cum oleo rosaceo completo ex una parte.s.dicti olei, & rosacei olei ex duabus. Et minus etiam, atque magis, ut prudenti uidebitur. Est enim hoc pręmissio fauore maximi superûm, pręstantissimum solamen in omnibus uulneribus, praecipue capitis, cum fractura ossis, ut expertus sum multoties plerisque in locis per Italiam, & extra. Verumetiam Sulmone hoc praesidio curaui quendam adolescentulum cuius supercilium pariter cum oculo calce cuiusdam equi indomiti abscissum erat, quod nisi ipse curassem spatio dierum II. utique non credidis sem. Itaque miranda est istius olei proprietas tam in uulneribus capitis, quam in disiectis iuncturis, & capitibus neruorum, & profundis etiam ictibus, & hoc, non quia calidum, uel siccum, efficit, quamuis talia partibus siccis disiectis con ueniunt: sed quoniam natura, & ipse deus dotauit illud tali proprietate. Itaque fateor ingenue, neque uel minimum dolorem, aut apostema passum fuisse quem praedicto oleo curauerim. Non est ergo hoc tantum donum dei spernendum, quinimo amplectendum est, maximè si frustra fiunt per plura quae possunt fieri per pauciora, ut inquit philosophus. An sectis partibus mendicamen ex aqua conueniat. PRofecto non sum ex illis, qui nostros egregios uiros non mirantur, ut quis consueuit mirari antiquos, neque etiam, ut quidam qui nostrorum temporum ingenia hominum despiciunt. quia certum est mihi adhuc naturam, neque lassam, neque effoetam esse, ut aliquid laudabile non possit etiamnum parere. Tamen miror quod is modus medendi partes sectas, cum aqua simplici tantum, non fuerit notus Pausaniae Lacedaemonio, qui neglectis medicis curabat ualitudinarios. dicebat enim qui medicis non utitur diutius uiuit. neque etiam Critodemo chirurgo, qui clarus fuit in uulnere Alexandri. Sed neque posterioribus, ut Galeno siue Auicennę, ut caeteros omittam qui ipsam artem medicam, ut ita dicam, genuerunt. Itaque optimus medicus est, qui non sinit aegrum tabescere, ut est Paulus chirurgus incolens Perusium, Alphonsus Ferrus, Marianus Barolitanus, & lacobus Perusinus decorantes Romam hac tempestate, quorum fama ad barbaras nationes fugit, & ultra mare Oceanum ueliuolauit. Eamque adepti sunt non aqua nouo medicamine, sed methodicis curis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
