# De chirurgia 229.4-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 229.4 to 229.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/229.4

Primus itaque qui aqua mederi coepit disiecta ictu, non prius aquam bo num medicamen uulnerum esse, puto, dixerit, nisi postquam impluribus illam expertus fuerit: & hoc sorte an ingenio fecerit ignotum est. uerùm cum ipse etiam artis medicae professor essem, & iudicarem turpe medico esse, cum ignorauerit quae ad eius artem pertinent, curaui quam potui solertissimè, ut rationem inue nirem, qua medicamen hoc posset comprobari, ut sit caeteris praestantius, in sectis partibus sanandis. Quam non reperiens apud methodicos, iudicaui nouam speciem medicaminis è coelo demissam. Cur autem quibusdam & non singulis medicis istius medicaminis uirtus nota esset mirabar. Verùm enimuero percepi conscripta esse quaedam uerba diuina, quibus inest uirtus disiecta curare. Sed apud quosdam adeo compressa, ut nec charissimis monstrarentur, quod cum me as aures offendisset, curaui studiose euellere secretum, quo omnibus & maximè pauperibus illud notum facerem. Quoniam plurimi ob defectum numismatis, leui etiam ictu lesi, obeunt potius quàm conualescunt. Nam hodie, nisi qui optimam mercedem soluit non curatur à medicis, caeteri uerò iacent. Ideo medicamen hoc, non comprobatum rationibus, sed uirtute diuina fulcitum, dum efficit quod & praedicatur & uidimus, laudandum est. Notum enim est quod solus deus sanat ianguores hominum, & de frugalitatis solio produxit medicinam benedictus gloriosus & excelsus, inquit diuus loannes. De Prognostico sectarum partium. T methodicus adnotaui etiam quaedam chirurgo necessaria, ideo eadem Vexponam, sunt enim indicia quarundam sectarum partium occasum indi cantia. ordiar tandem ab Hippoc. quia sexto Aph. dixit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
